Ioan. Sambuci Pan. Oratio, in obitum generosi ac magnifici adolescentis Georgij Bona Transyluani, domini in Landseehr, & Laknpach ... Addita sunt in fine ... epitaphia Graeca, & Latina

발행: 1560년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

s. D.

ψ Ratiunculam de obitu fratris hane meam accietes, ut amoris erga utrunque, Eli memoriae semper futurae testem : ita vero leges, ut in maximarum laudum ingressu, progrediaris: necvIIo aut lactis, aut molestiis animum contrahas,quin egregiam patris voluntatem, aperte,Vt coepisti,suppedites, atque tueare. Nihil tu fratri amantissimo gratius, nihil amplitudine ista tua. & spe omnium dignius praestiteris. Vab . dii et i eruia si '. I rillo i l l v A T An

2쪽

in obitum Generosissimi, ac Magnifici Georgh Bona, Π Domini i

Landsechr , ae Lahnpach, &e . Authore Io.Sambum P. B Reuitas vitae, quae incerta est, facit, ut in

eius termini ignoratione, ac minima solicitu dine, tamen pulcherrimarum rerum studio, quae conueniunt, administremus. Si enim quemque suus quando manet exitus,intelligeremus: falli possum, minus commode nobi scum agereturi. Maxima,certe,pari,qua Per uersitate abripimur, clementia Dei aut inta lens fiereti, diuturnitatem si praecepisset, aut, qui peccarui, euitate desperarent, Vel emendationem longitudine disteriem: multaque omnino in omni coniunistione ista vitae turbatius mouerentur. Ita fit,ut quis dum horam discessus minime dubii,parum cogitat: magis A a

3쪽

, ORATIO.

in ossicio contineamur, qui Θυ λεπα- sunt, sque de reliquo animi,& qui cum cusatione ossenderunt, pendeant: ut tanquam nihil esset, sic mortem existimemus. Ac mors qui dem ipsa per se malum non est, si carentia sensuum , & indolii Da omni eam complecta mur, quod e somno quotidie Uidemus: veru

tamen quia culpa contrahitur, in metu nos, ac

sollicitos habere illius memoria debet:*, si

in perpetuos cruciatus fit abitio, etiam vehementer terrere. Neq; enim brutorum finem,& nostrum eadem consequuntur. Eorum Ut dimus finis, & extremum simul est sensuum vacuitas: at nobis praeterea Ionge optimus,&cuius ergo reliqua sunt uniuersa, proponitur.

Nam ut ratione illa nihil in suum Creatorem peccarunt, SI ad usiam posita nostrum, propter nos quiddam patiuntur: ita quibus optio libertatis conseruandae, 8c amittendae, cum intelligentia data fuit perpetua , & adhuc inhaeret: eos de vita praemia,vel poms descriptae nullo tempore,manebunt. Longe igitur, qui scieter Christianam felicitatem abiiciunt, nec aliquando facti ut poeniteat, in animum

4쪽

inducunt suum, in luce nunquam, aut ratione relictos fuisse, praestaret . Tanta est inferno rum acerbitas, & horror, itaque seuere poenas Deus exigit sempithernas . Quocirca qui se . non in vita esse, modo ut sint, sed sancte &composite Ut vivant,considerant, bene, beateque considerant: quod in hoc domicilium nos error deturbauit: adeoque corpusculum istud labis susceptae velut quoddam tegumentum, non ornamentum obduxerit. Et ridiculi sunt,qui luxu,ac superbia diffluentes,in eam opinionem aberrarunt, ut, quo se omnis geomeris ornatu prae caeteris lautius onerant, hoc elegantiores,aliisque se anteferendos arbitrantur: cum nesciant hoc magis turpitudinis, &viciorum, quo plus est cooperimenti, subesse posse et nam quo Adam a prolapsione tegme, nisi naeuos, & maculas innuisset, erubescens

quesiisset et sed ad prima. Causa quibus infesta

mur calamitatum,non Mors ipsa est: sed portius leuatio,qua via,S aditus ad consuetudine diuina bonis paratur: eamque forti in Deum animo vincere solemus. Hoc modo, & rerutermino salutem niti,non illo Protagors men

5쪽

O RATI O.

doso homine, credamus: hac spe consolati nis,& victoriae Paulus & alia dum iungi de vita cum Christo expetebat,praediti fuere. Nec dissimiliter optimus hic, A amantissimus se ter modo ad sthernitatem speratam commi grauit: quam,prster aetatem curis,& spe in nium vexatus, tantopere exoptabat vicinam, maximo praesentem animo contempsit: se uti liberum,'no inseactum molestris redderer, ae expedita conscientia ad iudicium longe sanctissimum sisteret. O, felices qui Iudici tanto probabuntur, o miseros, qui eiusdem senten tia,bonorumque testimonio excludentur: unde ratio nulla post ad gratiam, & lenitatem futura est. Non enim dubito, qui perniciose ab hac luce criminosi discessere: mentes eor uconfusis in tenebris, vel nunc cognitione mutua priuari,nec prster mille tormentorum,ut lam relinquam communitatem: qui vero di uine,& animi persuasione recta abluerunt,is tari mutuo, & in expectatione integri Iudicis: qui se pro tribunali gratos,& amicos pronum ciet, infinita esse: illas trementes Christum perhorrescere. Quare tecum,mi Georgi,bγ

6쪽

ne actum, quod in hac solicita quidem, sed rudi facinorum,Sc vacua sere mali aetate, navus, Pudens,probus,aequa pietate sublatus sis: nee quod infestum fuit, territat amplius, quod se. fellit,sperare iubet. Vniuersa,scilicet,libi patent,nihil obscurum,nihil,quibus coelum perlustras, ab oculis ita remotum: quin absque alucinatione penetres, totumque perspicias. Nos vero longe te inferiores: qui dubia S referta malis vita superamus . Nam quid dici potest, cuius nos habere scientiam, quid laetum, cuius parte non afflicta, quid cum aliquo stu-ctu socia tum,quod sine difficultate persentiscamus et Nae tu optima,& singulari Dei prouidentia liber, coelesti consensu beatorum gainodes,nostras ineptias rides,improbitate, 8c vi cris,in quibus superbimus,longe maxime do les. Id tua in Deum fides,erga tuos pietas, id

in omnes mirifica obseruantia,per Deum au thorem,contulit. haec praemia boni optata ferunt. Nam qui hunc norat, a me de illius vita,& salute quis diuersum sentiret et Cui non

constat, qua contentione mentis in coelum,

probitate in proximum fuerit: Si commemo

7쪽

, ORATIO.

rare eius consilia, acta, vitam omnem instituerem: quin plura, quam memoria suppedita ret, Praetermissurus essem et V eruntamen officio, dc partim consuetudini ut inseruiam, ac quibus visus non est, in sermonem, graetiam aliquo modo ponam : non sine dolore, quae in hoc lumi mihi,de illo succurrent attinga: de quibus quatum adolescete amiserimus Q paucos habeamus similes, facile c5stituant. Prouincis rhomanorum pars filii Dacia, nue Transylvania vulgo ubertate , S omnium terra nascentium copia,in primis auri & argoti sertilitate nobilissima a quae sola nondum maleficio Thureae, atque furore pertentata, quo minus ille imperium , Noricum versus Producat, impedit. Huic olim Romani tibvra pedebant, ut Traianus maximo suorum detrimento, ea subactis, colonias deduxerit Hadrianus idem experiri,non ausus sit, Aur lianus Gottis inuadenda reliquerit. Ex ea no ster Bona,hoe est Cibinio, eius regionis ciuitate frequentissima,Oriudus fuit . cui iam nascenti,omnes bonam mente diuinitus precab atur.

Facili admodum Matris nisu, & hilari prodie

rat:

8쪽

. ORATIO. y

xat: ut ex eo praeclaram suis opinionem atturi Iisse, & ad omnem laudem natus iudicaretur. ibus vero parentabus, notius est, quam Vt oratione mea significetur. Siquidem Mater

Ursula,vetustissima Ualuodarum Mssiae in serioris,& pene Flaccidii gentilium familia, ror Amplissimi Archiepiscopi Strigoniensis, quae patrem Praesectum seu iudicem Regium habuit,est profecta, tot tanu illustribus adhuc animi & corporis dotibus, hoc luelii penὸ ompressa,elucet,ut modestissimae,& admirandae in Deum pietatis steming sit exemplum. quid enim vel cogitauit, vel suscepit unquam,quod recto consilio,& salutariter persecuta non fuerit c ino metu, verum quod e xistimat, qui bus damnis ab eo demoueretur, firmitate Ncostantia familis ingenerata persona heroica. Patre vero quali et Georgio & ipso Bona, principe suae ciuitatis, S nobilitatis, cum Ra poldiorum gente coniunctissima. Tanta ii te semper fide, atq; humanitate erga quosvis, dum vixit, erat, ut nulla ostensio animi alic ius,ex eo prodierit. Erga vero Imperatorem

nostrum Ferdinandum eam constantiam sibi

9쪽

ORATIO.

tuendam censuit: ut, dum dissensiones, & turbae intestinae, Baronum studi js excitais, ardeo rent: tauquam vel prsm 3s,vel minis a fidelitate deduci potuerit: multa inique, cum iniuria rei familiaris no negligenda sustinuerit. Quinetiam aliquando ab aduersarηs exceptus, cum adduci ad confirmandum in suum Regem odium, nequiissiet: crudelissimo, di scedo de tentus carcere, nisi voluntate summi Dei: qui in hane lenitatem inimicos impulerat,Ut grandi pecunia se redimeret, ad inuisum, & miserabile necis exemplum, raptus fuisset . Nihil fingo,mortuus ab hinc quinquenium est in memoria omnium reccii fortitudo eius,& notae laudes virtutis extant. Cumque divtius esse domi per eos, qui in odium successere publicum,cita, S fama incolumi esse haud mceret: Viennam, Patria relicta, ne ulla coitionis suspicio excitaretur, secesserat: ubi sumina Nicolai Olahi,& aliorum beneuoletia floruit, salutarem, & bonum se virum prsbuit. Omitto alios propinquos,& affines, quorum numerus, & splendor est infinitus . Talibus

ergo parentibus qui edi humile, Sc abiectum

10쪽

potuisset c οὐκ ἐγινά κακοῖ nν ωμεα . Extabant in hoc adolescente uniuersa, s Ornamentum non patriae solum, sed totius orbis illum fore, non obscuris indic as monstrabant. Sic a puero cum eruditis, & laudatis assiduus haerebat: ut nullo modo auesti se pateretur: nemo im Petrare ocium, quod ampliori fiuctu non se ciretur,facile potuit. Ingenii celeritate,ac me moria domi omnem Sentiam liberalem complexus: ad Italia ab Avunculo maximo Pro sule,una cum Nicolao Istuanssin, nobili, ae erudito adolescente,cquali suo,misitis: quinquennium,quo ibi suit, sanete,& multorum amicitia, non minori progressu literarum, Versatus est. Sic ex tempore Italice tum loquebatur, tum scribebat,ut nihil praeterea nosse videre tur : latine autem dicere subito ita cosueuerat: ut ad eam gloriam summopere excelleret . neque linguam graecam leuiter attigerat, memi riam antiquitatis,& rerum gestarum intelligeter,& apte pronunciabat. Non equidem ne ficta,necp audita resero. Interfui,ac praefui eius studηs quasi annos quatuor et quibus nihil quod aetatem no deceret,aut valetudini obes

SEARCH

MENU NAVIGATION