Guillelmi Postelli De universitate libri duo : in quibus astronomiae, doctrinaeve coelestis compendium ...

발행: 1635년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

261쪽

lunarem excedit compositum, ut ad coniunctionem lunq primo signo unitae redeat. In festis mobilibus lunaris annus, in fixis servatur solaris. Licet itaque Judari in septimo mense nuncupant caput anni, tamen quum non possit esse anni caput nisi tertio die a

Pascha, id est, si Pascha fuerit die Martis , opus est septimo post mense die Jovis fieri Ros hassana : sic & nos utrunque annum, sed semel inceptum servam VS, nisi quia dici potest lunaris, quum a Pascha supputatur, eo quod dominica proxima post exactam

decimamquartam lunae diem facientes Pascha observamus annum a luna. Sic ex universae terrae cognitione confirmatur Ecclesiae sententia , Sc temporis radix ostenditur , & diversae de hac re sententiae conciliantur. Ideo Capiti praeest signum primum aequinoctij videlicet verni a quo sunt adhuc

262쪽

PARs II. adhuc novem fere menses foeticis habitationis, quum a septimo mense supersint vix tres, ad hyemem. Hoc dixi quia loci ratio dat tempori Principium. Principium enim dici debet ratione

habitus aut accessus, non contra, De ratione autem anni ad suos

limites priscos reducendi sit haec observatio, quia sola sine tumultu Calendarium corrigitur. An nus Naturae, sive civilis incipiat ab incremento dierum cum Capricorno , sive decimo signo , ε singulis mensibus triginta adscribantur dies , etiam ipsi purificatorio , sive secundo, & sic erunt 36o. dies. In Iantiario autem unus ob solstitium, in Aprili alter ob vernum aequinoctium, in Julio, Sextilive unus, ob alterum, seu aestivum solstitium. In Octobri aut ob Autumnale aequinoctium est quartus adponendus. Novembri autem etiam unus: sic

R et sunt

263쪽

rgo D EUN IvERSIT. sunt completi quinque dies, quarto autem quoque anno in fine Decembris addendus erit intercalatorius, qui & bisultimus dicetur. Centesimo autem, atque sexto quoque anno ipsi Februario ad Jubelaei notam addetur unus bisultimus , aut aequatO- 1ius. Et sic in aeternum una persent & mensium , & signorum Principia. Annus autem gratiae sive mixtus , aut Lunae assinis, semper erit solidus secundum terminosDionysj, observando ab octava tertij mesis civilis, sive Mar-

iij, usque ad quintam quarti civilis, sive primi Religiosi, quae suerit prima Luna ad mobilium festorum positionem. Est autem aureuS numerus quinque terminis deducendus inferiuS,&3OO. quoque anno instauradus, ut dies Lunae primae ubivis cos stat. Sunt enim nunc quinque dies erroris,

qui sunt hoc pacto tollendi. Ia

264쪽

PAps II. 161nus pater noster sic ab ortu munis di liberati constituerat , unde eius nomini dandum est anni Principium secundum incrementa naturae, & Mosu Christoque secundum gratiae instaurationem in mediocritate consistentem , & rerum omnium aequatricem.

SEARCH

MENU NAVIGATION