라틴어 텍스트

Sanctus Ambrosius, De Bono Mortis,
Caput XII

성 암브로시우스, 죽음의 복됨,
12장

Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat.? Deinde ejusdem qualitates prosequens, illam vivorum regionem esse ostendit, hanc mortuorum. Ad extremum prudenti admonitione librum absolvit.

His igitur freti, intrepide pergamus ad redemptorem nostrum Jesum; intrepide ad patriarcharum concilium, intrepide ad patrem nostrum Abraham, cum dies advenerit, proficiscamur; intrepide pergamus ad illum sanctorum coetum, justorumque conventum. Ibimus enim ad patres nostros, ibimus ad illos nostrae fidei praeceptores; ut etiamsi opera desint, fides opituletur, defendatur haereditas. Ibimus et ubi sinum suum Abraham sanctus expandit, ut suscipiat pauperes, sicut suscepit et Lazarum: in quo sinu requiescunt, qui in hoc saeculo gravia atque aspera pertulerunt.

Sed nunc, pater, etiam atque etiam extende ad suscipiendum hunc pauperem manus tuas, aperi gremium tuum, expande sinus tuos, ut plures suscipias, quia plurimi in Dominum crediderunt. Sed tamen, quamvis fides creverit, abundat iniquitas, refrigescit charitas. Ibimus ad eos, qui recumbunt in regno Dei cum Abraham, Isaac, et Jacob, quoniam rogati ad coenam non se excusaverunt. Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum. Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi: sed sola Dei fulgebit claritas. Dominus enim erit lux omnium; et illud lumen verum, quod illuminat omnem hominem, fulgebit omnibus. Ibimus eo ubi servulis suis Dominus Jesus mansiones paravit, ut ubi ille est, et nos simus. Sic enim voluit. Quae sint illae mansiones audi dicentem: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Quae sit voluntas: Iterum, inquit, venio, et accersio vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Ibid., 3). Sed dices quia solis discipulis loquebatur, quod ipsis solis spoponderit multas mansiones. Igitur undecim tantum discipulis praeparabat? Et ubi est illud quod ex omnibus mundi partibus venient et recumbent in Dei regno (Matth. VIII, 11)? Unde voluntatis divinae dubitamus effectus? Sed Christi velle, fecisse est. Denique demonstravit et viam, demonstravit et locum, dicens: Et quo vado, vos scitis, et viam scitis (Joan. XIV, 4). Locus apud Patrem est, via Christus est, sicut ipse ait: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. (Joan. IV, 6). Ingrediamur hanc viam, teneamus veritatem, vitam sequamur. Via est quae perducit, veritas est quae confirmat, vita quae per se redditur. Et ut sciamus veram voluntatem, addidit in posterioribus: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan. XVII, 12). Repetitio ista confirmatio est, sicut illud: Abraham, Abraham (Gen. XXII, 1)! Et alibi: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25). Pulchre autem quod supra promisit, hic poposcit. Et quia ante promisit, et sic poposcit, non ante poposcit, et sic promisit: promisit quasi arbiter muneris, conscius potestatis: poposcit a Patre quasi pietatis interpres. Et ante promisit, ut potestatem cognoscas: poposcit postea, ut pietatem intelligas. Non poposcit ante, et sic promisit; ne videretur promisisse potius quod impetraverat, quam quod promiserat, praestitisse. Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.

Sequimur te, Domine Jesu: sed ut sequamur accersi, quia sine te nullus ascendit. Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium. Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita. Pande illud tuum bonum quod videre desiderabat David, inhabitans in domo Domini; ideoque dicebat: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6)? Et alibi: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Ibi enim sunt bona, ubi vita perpetua est, vita sine crimine. Alibi quoque ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). Quod ideo frequentavit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum asserunt. Pande ergo illud vere bonum tuum, illud divinum, in quo et vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28). Movemur quasi in via, sumus quasi in veritate, vivimus quasi in vita aeterna (Joan. XIV, 6). Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens: Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes (Philem. XV). Aeternum ergo ministrum Dei dixit, scribens ad Philemonem, cujus fidem in agnitionem omnis boni quod in sanctis est, in Christum Jesum evidentiorem fieri postulabat. In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus. Unde enim illic fletus, ubi nullus est lapsus? Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est. Et ut assertioni huic adjungamus auctoritatem, de hoc bono Propheta dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq). Placebo, dixit, non placeo, hoc est, de tempore sibi blanditur futuro. Contraria sunt autem praesentibus futura, et temporalibus aeterna. Et ideo quoniam ibi vivorum regio, hic utique mortuorum.

An non mortuorum haec regio, ubi umbra mortis, ubi porta mortis, ubi corpus est mortis? Denique donatur Petro, ne forte portae inferi praevaleant ei (Matth. XVI, 18). Portae inferi istae sunt terrenae. Unde et ille ait: Qui exaltas me de portis mortis (Psal. IX, 15). Sicut enim sunt portae justitiae in quibus sancti Domino confitentur, ita sunt criminum portae in quibus impii Dominum negaverunt. Audi quoniam regio ista sit mortuorum. Si quis igitur mortuum tetigerit, immundus erit (Num. XIX, 11). Immundus autem in conspectu Domini omnis iniquus. Si quis igitur tetigerit iniquitatem, immundus erit: si quis in deliciis, mortuus; quoniam quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Et qui infideles sunt, descendunt in infernum viventes: etsi nobiscum videntur vivere, sed in inferno sunt. Si quis usuram accipit, rapinam facit, vita non vivit, ut habes in Ezechiele (Ezech. XXXIII, 18 et 19). Si quis autem justus justificationes Domini custodit ut faciat eas, vita, inquit, vivet, et vivet in eis. Ipse est ergo in regione vivorum, in illa regione ubi vita non est abscondita, sed libera; ubi non umbra, sed gloria. Hic enim nec ipse Paulus vivebat in gloria. Denique in corpore mortis ingemiscebat. Audi dicentem: Nunc enim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4).

Festinemus ergo ad vitam. Si quis vitam tangit, vivet. Denique tetigit illa mulier quae tetigit fimbriam ejus, et a morte dimissa est, cui dicitur: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VIII, 48). Si enim qui mortuum tangit, immundus est; sine dubio qui viventem tangit, salvus est. Quaeramus ergo viventem. Sed iterum videamus, ne eum quaeramus inter mortuos, et dicatur nobis sicut et mulieribus illis: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit (Luc. XXIV. 6). Ipse quoque Dominus ubi se quaeri vellet, ostendit dicens: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Ibi ergo quaeramus eum, ubi quaesivit Joannes, et invenit. Ille eum in principio (Joan. I, 1) quaesivit, et invenit viventem apud viventem, Filium apud Patrem. Nos eum in temporum fine quaeramus, et complectamur pedes ejus, et adoremus eum, ut dicat et nobis: Nolite timere (Matth. XXVIII, 5), id est, nolite timere a peccatis saeculi, nolite timere ab iniquitatibus mundi, nolite timere a fluctibus corporalium passionum, ego sum peccatorum remissio: nolite timere a tenebris, ego sum lux: nolite timere a morte, ego sum vita. Quicumque ad me venit, mortem non videbit in aeternum; quoniam ipse est plenitudo divinitatis, et ipsi est gloria, decus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.?

상위

Sanctus Ambrosius (성 암브로시우스)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION