라틴어 텍스트

Aulus Cornelius Celsus, De Medicina, book 5,
chapter 25

켈수스, 의학에 관하여, 5권,
25장

CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt.? Anodyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaueris lacrimae, galbani, singulorum P. #1108 I; murrae, castorei, piperis, singulorum P. #1108 II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, satis est deuorasse.

Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit: mandragorae P. #1108 #1109 #1110; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. #1108 IIII; quae ex uino teruntur. Vnum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse.

Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:

silis, acori, rutae siluestris seminis, singulorum P. #1108 I; castorei, cinnamomi, singulorum P. #1108 II; papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. #1108 II #1109 #1110; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.

Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Vbi iam bene manipellus is coctus est ibidem * * * expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, inferuefitque, donec crassitudinem sordium habeat.

Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.

Item si uulua dolens somnum prohibet, croci P. #1108 #1109 #1109; anesi, murrae, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 III; cicutae seminis P. #1108 VIII miscentur excipiunturque uino uetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.

Ad iecur sanandum nitri P. #1108 #1109 #1110; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. #1108 I melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.

Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.

Ad thoracis nardi P. #1108 I; turis, casiae, singulorum P. #1108 III; murrae, cinnamomi, singulorum P. #1108 VI; croci P. #1108 VIII; resinae terebenthinae P. #1108 #1109 #1110; mellis heminae tres.

Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. #1108 #1109; castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.

Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. #1108 #1109; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. #1108 #1109 #1110; cinnamomi, castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I.

Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. #1108 #1109; hysopi P. #1108 #1109 #1110 conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, deuorandum est.

Colice uero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. #1108 III; petroselini P. #1108 IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. #1108 V; papaueris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.

Infantem uero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. #1108 I, aut cui dictamni Cretici P. #1108 I adiectum est.

Ex partu laboranti erysimum ex uino tepido ieiunae dari debet.

Vocem adiuuat turis P. #1108 I in duobus cyathis uini datum.

Aduersus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaueris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.

Arteriace uero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. #1108 I; croci P. #1108 I #1109 #1110; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. #1108 I coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. #1108 I.?

상위

De Medicina (의학에 관하여)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION