라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XIII,
chapter 33

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII,
33장

Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, senecta donec mortem obiret;? nam Celer interfecto, ut memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices detulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in provincia ratum quod in urbe exercuerat; sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello, a quo Lycii res repetebant, eo usque ambitus praevaluit ut quidam accusatorum eius exilio multarentur, tamquam insonti periculum fecissent.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION