장음표시 사용
Eosdem agros Ampsivarii occupavere, validior gens non modo sua copia, sed adiacentium populorum miseratione, quia pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium orabant.? aderatque iis clarus per illas gentis et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni nostrae subiceret. quo tantam partem campi iacere in quam pecora et armenta militum aliquando transmitterentur? servarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos. Chamavorum quondam ea arva, mox Tubantum et post Vsiporum fuisse. sicuti caelum deis, ita terras generi mortalium datas; quaeque vacuae eas publicas esse. solem inde suspiciens et cetera sidera vocans quasi coram interrogabat vellentne contueri inane solum: potius mare superfunderent adversus terrarum ereptores.?
장음표시 사용