라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XIV,
chapter 48

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV,
48장

P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur.? exim a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum primum revocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti eximeret. et cum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum. ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit: carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et publicae clementiae maximum exemplum futurum.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION