라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XV,
chapter 20

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV,
20장

Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus nimiis ad iniurias minorum elati:? una vox eius usque ad contumeliam senatus penetraverat, quod dictitasset in sua potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent grates agerentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad bonum publicum vertens, postquam de reo censuerat provincia Creta depellendum, haec addidit: 'usu probatum est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud bonos ex delictis aliorum gigni. sic oratorum licentia Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt; nam culpa quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius est. ergo adversus novam provincialium superbiam dignum fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in civium iudicio esse.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION