장음표시 사용
Ceterum cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit.?
Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat, quanta hominum multitudo esset.
Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum.
Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret.
Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt.
Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.
Plura nec dici res desideravit nec rex dicere per valitudinem potuit. Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.
Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.
Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus: credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus moidicus habitus haudquaquam famae par videbatur.
Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata.
Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet : quae, utcumque sunt tradita, incorrupta proferemus.
Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus: "Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet:" "altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres et hoc adsecutus scire velles, ubi tanti numinis fulgor conderetur." "Sic quoque concupiscis, quae non capis." "Ab Europa petis Asiam, ex Asia transis in Europam:" "deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum." "Quid?" "tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora extirpari?" "Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur." "Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas." "Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum robigo consumit." "Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido." "Quid nobis tecum est?" "Numquam terram tuam attigimus." "Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus?" "Nec servire ulli possumus nec imperare desideramus." "Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera." "His utimur et cum amicis et adversus inimicos." "Fruges amicis damus boum labore quaesitas, patera cum isdem vinum dis libamus, inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus." "Sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum." "At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium, quas adisti, latro es." "Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti:" "iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis." "Quid tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt?" "Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius, quae non habes, cuperes." "Non succurrit tibi, quam diu circum Bactra haereas?" "Dum illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt." "Bellum tibi ex victoria nascitur." "Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult." "Transi modo Tanain:" "scies, quam late pateant, numquam tamen consequeris Scythas." "Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit." "Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris." "Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus." "Scytharum solitudines Graecis etiam proverbiis audio eludi:" "at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur." "Proinde fortunam tuam pressis manibus tene:" "lubrica est nec invita teneri potest." "Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius." "Inpone felicitati tuae frenos:" "facilius illam reges." "Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet:" "cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende." "Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere:" "sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita." "Stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris." "Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti." "Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium." "Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas." "Inter dominum et servum nulla amicitia est:" "etiam in pace belli tamen iura servantur." "Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris:" "colendo fidem iurant." "Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant:" "nos religionem in ipsa fide ponimus." "Qui non reverentur homines, fallunt deos." "Nec tibi amico opus est, de cuius benivolentia dubites." "Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis:" "Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus, ultra Tanain terras usque ad Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert." "Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera."
Haec barbarus.?
장음표시 사용