라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 11

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 11

Scr.? in Tusculano m. interc. post. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis συμπάσχω.?

SEARCH

MENU NAVIGATION