라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 33

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 33

Scr.? Asturae vii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.

ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid egeris.

vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum.?

SEARCH

MENU NAVIGATION