라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS,
letter 27

마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS,
letter 27

Scr.? Romae vere a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. Sex. Aufidius et observantia qua me colit accedit ad proximos et splendore, equiti Romano nemini cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus ut summa severitas summa cum humanitate iungatur. cuius tibi negotia quae sunt in Africa ita commendo ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat meas apud te litteras maximum pondus habuisse. hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.?

SEARCH

MENU NAVIGATION