라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
letter 48

마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
letter 48

Scr.? Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47). CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D. omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii ; quae, ut spero, facilius consequere, si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris ; quam rem tibi confido magnae laudi fore.?

SEARCH

MENU NAVIGATION