라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
letter 50

마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
letter 50

Scr.?

M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus.

Romae in.

quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.

m. Ian. a. 710 (44). . CICERO S. D. ACILIO sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem.?

SEARCH

MENU NAVIGATION