라틴어 텍스트

Seneca, ad Novatum: de ira,
Liber II

세네카, 노여움에 대하여,
Liber II

Primus liber.? Novate, benigniorem habuit materiam ; facilis enim in proclivia vitiorum decursus est. Nunc ad exiliora veniendum est ; quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non insciis nobis oriuntur.

Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere. Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto iam corpore adfunditur.

Iram quin species oblata iniuriae moveat non est dubium ; sed utrum speciem ipsa statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moveatur quaerimus.

Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens; intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur :

haec non possunt fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.

" Quorsus," inquis, " haec quaestio pertinet ? " Ut sciamus quid sit ira. Nam si invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ; ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis. Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet. Ira praeceptis fugatur ;

est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.

Hic subit etiam inter ludicra scaenae spec- tacula et lectiones rerum vetustarum. Saepe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci; quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur ? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non puerile auso facinus in- festus est ?

Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ; movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;

inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.

Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.

Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet ; ista, ut ita dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.

Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.

Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt. Ira non moveri tantum debet sed excurrere ; est enim impetus ;

numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente. Putavit se aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit. Hanc iram non voco, motum animi rationi parentem ; illa est ira, quae rationem trans- silit, quae secum rapit.

Ergo prima illa agitatio animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira est quam ipsa iniuriae species ; ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis. Numquam dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum ; vide ergo an putes aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut caveri.

Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio ; alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ; tertius motus est iam impotens, qui non si oportet ulcisci vult, sed utique, qui rationem evicit.

Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum conprimantur. Ista non potest ratio vincere, consuetudo fortasse et adsidua observabo extenuat. Alter ille motus, qui iudicio nascitur, iudicio tollitur.

Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsi se existimant ; qualis fuit Apollo- dorus aut Phalaris. Haec non est ira, feritas est ;

non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est, dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationes- que in ultionem petuntur sed in voluptatem.

Quid ergo est ? Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit. Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.

Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine humano plenam vidisset : "O formonsum spectaculum ! " Quanto pulchrius illi visum esset, si flumen aliquod lacumque complesset ! Quid mirum, si hoc maxime spectaculo caperis innatus sanguini et ab infante caedibus admotus ? Sequetur te fortuna crudelitati tuae per viginti annos secunda dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum ; videbis istud et circa Trasumennum et circa Cannas et novissime circa Carthaginem tuam.

Volesus nuper sub divo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, graece proclamavit : " O rem regiam ! " Quid hic rex fecisset ? Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.

" Virtus," inquit, " ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet. " Quid, si dicat virtutem et humilem et magnam esse debere ? Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est. Nec umquam committet virtus, ut vitia, dum compescit, imitetur ;

iram ipsam castigandam habet, quae nihilo melior est, saepe etiam peior is delictis quibus irascitur. Gaudere laetarique proprium et naturale virtutis est ; irasci non est ex dignitate eius, non magis quam maerere. Atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.

Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe irascetur ; sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens, sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus ?

Modus enim esse non potest, si pro facto cuiusque irascendum est ; nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.

Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.

Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ; nusquam oculi eius flectentur, ut non quod indignentur inveniant. Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.

Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent ! Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona patroni voce corrupta.

Quid singula persequor ? Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.

Inter istos quos togatos vides nulla pax est ; alter in alterius exitium levi compendio ducitur ; nulli nisi ex alterius iniuria quaestus est; felicem oderunt, infelicem contemnunt; maiorem gravantur, minori graves sunt; diversis stimulantur cupiditatibus ; omnia perdita ob levem voluptatem praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio vita est cum isdem bibentium pugnantiumque.

Ferarum iste conventus est, nisi quod illae inter se placidae sunt morsuque similium abs- tinent, hi mutua laceratione satiantur. Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.

Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ; plus committitur quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quidem nequitiae certamine. Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ; expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt. Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.

Numquid enim singuli aut pauci rupere legem ? Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt : Non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.

Et quota ista pars scelerum est ! Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carce- res et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.

Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.

Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus ? Quid, si quis surdis imperia non exaudientibus ? Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ? Quid, si illis irasci velis, qui, quod aegrotant senescunt, fatigantur ? Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.

Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus : peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.

Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?

In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis ? Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.

Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse ; adeo nihil illi videbatur senum eorum quae serio gerebantur. Ubi istic irae locus est ? Aut ridenda omnia aut flenda sunt.

Non irascetur sapiens peccantibus. Quare ? Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur. Quid enim, si mirari velit non in silvestribus dumis poma pendere ? Quid, si miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri ? Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.

Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo: " Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati. " Omnia ista tam propitius aspiciet quam aegros suos medicus.

Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ? Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.

" Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret. " Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est ; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?

Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri. " Quid ? Non timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab in- fantibus.

Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus ? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus : Necesse est multos timeat quem multi timent.

Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora ! Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.

Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ; vanis enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.

Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.

" Nequitia," inquit, " de rerum natura tollenda est, si velis iram tollere ; neutrum autem potest fieri. " Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint. Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit. Deinde verte istud :

necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.

" Non potest," inquit, " omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur. " Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.

Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ; vino quidam, alii venere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit ; didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ae sine ulla respirandi vice perpeti maria.

Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ? qui sarcinae ingenti cervices supponere ? qui somno non summittere oculos ? qui penetrare in imum mare ? - et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit.

Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!

Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit ? Non est quod dicas excidi non posse ; sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat. Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ; plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio.

Facilis est ad beatam vitam via ; inite modo bonis auspiciis ipsisque dis bene iuvantibus. Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi quiete otiosius, quid ira laboriosius ? Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius ? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.

Debet ira removeri - hoc ex parte fatentur etiam qui dicunt esse minuendam ; tota dimittatur, nihil profutura est. Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali punientur et transducentur in melius. Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.

Numquam itaque iracundia admittenda est ; aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit ; irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere. " Quid ergo ?

Non incidunt causae quae iram lacessant ? " Sed tunc maxime illi opponendae manus sunt. Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.

Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ; ira enim perturbat artem et qua noceat tantum aspicit. Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.

Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.

" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas. " Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.

Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt. Quid?

Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut misericordia et amor et verecundia ? Itaque saepe tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam ; sed non ideo vitia non sunt, si naturae melioris indicia sunt.

Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare; non enim humani vim ingenii, sed feri et intractabilis habent; nemo autem regere potest nisi qui et regi.

Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore caelo utuntur. In frigora septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia sunt, ut ait poeta : Suoque simillima caelo.

"Animalia," inquit, "generosissima habentur, quibus multum inest irae. " Errat qui ea in exemplum hominis adducit, quibus pro ratione est impetus ; homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest ; iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.

Quid, quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores ; patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animali- bus, ut solus imitetur, solus intellegit ? " Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."

Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim sed incautos ; stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.

" Orator," inquit, " iratus aliquando melior est. " Immo imitatus iratum ; nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes ; et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum. " Languidus," inquit, " animus est qui ira caret. " Verum est, si nihil habet ira valentius.

Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem ; illius nimis mollis animus, huius nimis durus est. Temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed vim adhibeat.

Quoniam quae de ira quaeruntur tractavimus, accedamus ad remedia eius. Duo autem, ut opinor, sunt : ne incidamus in iram et ne in ira peccemus. Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Ut vitemus, quaedam ad universam vitam pertinentia praecipientur ; ea in educationem et in sequentia tempora dividentur.

Educatio maximam diligentiam plurimumque profuturam desiderat ; facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.

Opportunissima ad iracundiam fervidi animi natura est. Nam cum elementa sint quattuor, ignis, aquae, aëris, terrae, potestates pares his sunt, fervida, frigida, arida atque umida. Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt ingenia, prout alicuius elementi maior vis abundavit. Inde quasdam umidas vocamus aridasque regiones et calidas et frigidas. Eadem animalium hominumque discrimina sunt ;

refert quantum quisque umidi in se calidique contineat ; cuius in illo elementi portio praevalebit, inde mores erunt. Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ; frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim contractumque frigus.

Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ; causa cur hic potissimum adsignetur irae locus non alia est, quam quod in toto corpore ealidis- simum pectus est.

Quibus umidi plus inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ; itaque puerorum feminarumque irae acres magis quam graves sunt levioresque dum incipiunt. Siccis aetatibus vehemens robustaque est ira, sed sine incremento, non multum sibi adiciens, quia inclinaturum calorem frigus insequitur. Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;

in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia calorem auget ; pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ; mobilis enim illis agitatusque sanguis est.

Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.

Sed omnia ista initia causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.

Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat animos et temperat.

Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.

Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.

Diligenti observatione res indiget ; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt.

Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur ; adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant; itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.

Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.

In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere ; quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.

Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ; nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.

Non vides, ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur ? In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit : " Tibi enim ille respondeat ? non pro fastigio te tuo metiris ; ipse te proicis " et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.

Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est ; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret ; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.

Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ; nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.

Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem : " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi. " Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.

Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.

Sed haec ad liberos nostros pertinent; in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec iam praecepti habet ; sequentia ordinanda sunt. Contra primas itaque causas pugnare debemus.

Causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem manifestisque statim accedendum ; quaedam enim falsa veri speciem ferunt.

Dandum semper est tempus; veritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles ; hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.

Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ? Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda ; potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari.

Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ; et cum ille singulos, ut nominati erant, occidi iussisset, interrogant! , ecquis superesset, " Tu," inquit, " solus ; neminem enim alium cui carus esses reliqui. " Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.

Quanto ani- mosius Alexander! Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus sibi de amico suo credidit.

Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret ! Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit ; quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.

Fecit hoc et C. Caesar ille qui victoria civili clementissime usus est ; cum scrinia deprendisset epistularum ad Cn. Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, combussit. Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ; gratissimum putavit genus veniae nescire quid quisque peccasset.

Plurimum mali credulitas facit. Saepe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere. Tollenda ex animo suspicio et coniectura, fallacissima irritamenta. " Ille me parum humane salutavit ; ille osculo meo non adhaesit ; ille inchoatum sermonem cito abrupit ; ille ad cenam non vocavit ; illius vultus aversior visus est. " Non deerit suspicioni argumentatio.

Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione. Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem; haec enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.

Inde et illud sequitur, ut minimis sordidissimisque rebus non exacerbemur. Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est. Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.

Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere; idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.

Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere, nihil tolerabile videtur, non quia dura, sed quia mollis patitur. Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis ne- glegentis servi manibus elapsa ?

Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ? Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ? Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens ; dure tractandus animus est, ut ictum non sentiat nisi gravem.

Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem potuimus iniuriam, aut iis, a quibus accipere in- iuriam potuimus.

Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus. His irasci quam stultum est, quae iram nostram nec meruerunt nec sentiunt !

" Sed offendunt nos videlicet qui illa fecerunt. " Primum saepe antequam hos apud nos distinguamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas afferent. Alius non potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit ; alius non in hoc ut te offenderet fecit. Ad ultimum quid est dementius quam bilem in homines collectam in res effundere ?

Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ; non est enim iniuria nisi a consilio profecta. Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt.

Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.

Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a puerorum prudentia distantibus; omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro innocentia habent imprudentiam.

Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ; natura enim illis mitis et placida est, tam longe re- mota ab aliena iniuria quam a sua.

Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur. Non enim nos causa mundo sumus hiemem aestatemque referendi; suas ista leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos suspicimus, si digni nobis videmur propter quos tanta moveantur. Nihil ergo horum in nostram iniuriam fit, immo contra nihil non ad salutem.

Quaedam esse diximus quae nocere non possint, quaedam quae nolint. In iis erunt boni magistratus parentesque et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia et alia quae profutura torquent.

Affecti sumus poena ; succurrat non tantum quid patiamur, sed quid fecerimus, in consilium de vita nostra mittamur ; si modo verum ipsi nobis dicere voluerimus, pluris litem nostram aestimabimus.

Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa; hinc enim maxima indignatio oritur : " Nihil peccavi " et " nihil feci. " Immo nihil fateris ! Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.

Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem ? Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam iuris regula ! Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.

Alia fecimus, aha cogitavimus, alia optavimus, aliis favimus ; in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes aequiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus;

utique bonis ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque ? ), minime diis ; non enim illorum vi, sed lege mor- talitatis patimur quidquid incommodi accidit. " At morbi doloresque incurrunt. " Utique aliquo defungendum est domicilium putre sorti tis. Dicetur aliquis male de te locutus ; cogita an prior feceris, cogita de quam multis loquaris.

Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ; aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset; saepe adulatio, dum blanditur, offendit.

Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit : " Hoc et ipse commisi."

Sed ubi tam aequum iudicem invenies ? Is qui nullius non uxorem concupiscit et satis iustas causas putat amandi, quod aliena est, idem uxorem suam aspici non vult; et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur; pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt ;

inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos : " Numquid et ipsi aliquid tale commisimus ? Numquid sic erravimus ? Expeditne nobis ista damnare ?"

Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet : graves habet impetus primos ; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere ; tota vincetur, dum partibus carpitur.

Ex is, quae nos offendunt, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere ; multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ; est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.

De parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non valeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires; magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit. Amicum condemnas de praesentibus ? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris ? Iam enim, iam utrimque quid diceretur audisti ?

Hic ipse, qui ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. " Non est," inquit, " quod me protrahas ; ego productus negabo ; alioqui nihil umquam tibi dicam. " Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci ?

Quorundam ipsi testes sumus ; in his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est; aetati donetur, nescit an peccet. Pater est; aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur. Mulier est ; errat. Iussus est ; necessitati quis nisi iniquus suscenset ? Laesus est ; non est iniuria pati quod prior feceris. Iudex est; plus credas illius sententiae quam tuae. Rex est ; si nocentem punit, cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.

Mutum animal est aut simile muto ; imitaris illud, si irasceris. Morbus est aut calamitas; levius transiliet sustinentes Deus est ; tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est qui iniuriam fecit; noli credere. Malus ; noli mirari; dabit poenas alteri quas debet tibi, et iam sibi dedit qui peccavit.

Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent: primum, si iniuriam videmur accepisse - de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse - de hoc dicendum est. Iniqua quaedam iudicant homines, quia pati non debuerint, quaedam, quia non speraverint. Indigna putamus quae inopinata sunt;

itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.

" Quomodo ergo," inquit, " inimicorum nos iniuriae movent ? " Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.

Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum ; quid enim mirum est malos mala facinora edere ? Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse : " Non putavi," ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta ; etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.

Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. Ubi maxime gaudebis, maxime metues. Ubi tranquilla tibi omnia videntur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid quod te offendat existima. Gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit, ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret.

Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt. Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ; pudebit cum anima- libus permutasse mores. Nefas est nocere patriae ;

ergo civi quoque, nam hic pars patriae est - sanctae partes sunt, si universum venerabile est, - ergo et homini, nam hic in maiore tibi urbe civis est. Quid si nocere velint manus pedibus, manibus oculi ? Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.

Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ; non enim irascitur, sed cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.

" At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere. " Minime ; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ; qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.

M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ? Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit, " me percussum. " Melius putavit non agnoscere quam vindicare.

" Nihil," inquis, " illi post tantam petulantiam mali factum est ? " Immo multum boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.

" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam. " Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile ; saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ; facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes: quos laeserunt et oderunt.

Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat. Cum illum quidam interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem : " Iniurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo. " Saepe adeo iniuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.

C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis eius et cul- tioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus iussit; ne tamen omnia inhumane faceret adversum patrem, ad cenam illum eo die invitavit. Venit Pastor vultu nihil exprobrante.

Propinavit illi Caesar heminam et posuit illi custodem; perduravit miser, non aliter quam si fili sanguinem biberet. Unguentum et coronas misit et observare iussit an sumeret; sumpsit. Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est ; cenavit tamquam pro filio exorasset.

Quaeris, quare ? Habebat alterum. Quid ille Priamus ? Non dissimulavit iram et regis genua complexus est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum retulit, cenavit ? Sed tamen sine unguento, sine coronis, et illum hostis saevis- simus multis solaciis, ut cibum caperet, hortatus est, non ut pocula ingentia super caput posito custode siccaret.

Contempsisses Romanum patrem, si sibi timuisset; nunc iram compescuit pietas. Dignus fuit cui permitteretur a convivio ad ossa fili legenda discedere ; ne hoc quidem permisit benignus interim et comis adulescens ; propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat; contra ille se laetum et oblitum, quid eo actum esset die, praestitit. Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset.

Ergo ira abstinendum est, sive par est qui lacessendus est sive superior sive inferior. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiosum, eum inferiore sordidum. Pusilli hominis et miseri est repetere mordentem. Mures formicaeque, si manum admoveris, ora convertunt; imbecillia se laedi putant, si tanguntur.

Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.

Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.

Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam iram amicitia mutare ? Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes ? Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus ?

Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ; victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.

Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ? Atqui tale ira telum est; vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem; non vitabimus impetus animi istos graves et onerosos et irre- vocabiles ?

Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata pro- currit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ; aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ; senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.

Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius adfectus facies turbatior ; pulcherrima ora foedavit, torvos vultus ex tranquillissimis reddit; linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt; tumescunt venae ; concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet; tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.

Qualem intus putas esse animum, cuius extra imago tam foeda est ? Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !

Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt: talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.

Vel, si videtur, sit qualis apud vates nostros est : Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.

Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum ; perturbavit illos tanta mutatio sui; velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat ?

Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus. Nunc quoque tanta de- formitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis ; quid si nudus ostenderetur ?

Speculo quidem neminem deterritum ab ira credi- deris : quid ergo est ? Qui ad speculum venerat, ut se mutaret, iam mutaverat ; iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.

Magis illud videndum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere. Nulla celerior ad insaniam via est.

Multi itaque continuaverunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt. Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.

Maximum enim illos malum cepit et omnia exsuperans vitia. Alia paulatim intrant, repentina et universa vis huius est. Omnis denique alios affectus sibi subicit. Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus; avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam opes suas spargere et domui rebusque in unum conlatis inicere ignem. Quid ? Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ? Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.?

상위

Seneca (세네카)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION