장음표시 사용
Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna - protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum:? perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens, adhuc negatur? parui certe Iove ubique dignus teque testata est meum patrem noverca, quid tamen nectis moras? numquid timemur? numquid impositum sibi non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem? quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi certe remisit, omne concessit malum quod terra genuit, pontus aer inferi: nullus per urbes errat Arcadias leo, Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera; sparsit peremptus aureum serpens nemus et hydra vires posuit et notos Hebro cruore pingues hospitum fregi greges hostisque traxi spolia Thermodontiae. vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor. quodcumque tellus genuit infesta occidit meaque fusum est dextera: iratis deis non licuit esse. si negat mundus feras, animum noverca, redde nunc nato patrem , vel astra forti, nec peto ut monstres iter; permitte tantum, genitor: inveniam viam. vel si times ne terra concipiat feras, properet malum quodcumque, dum terra Herculem habet videtque: nam quis invadet mala aut quis per urbes rursus Argolicas erit Iunonis odio dignus? in tutum meas laudes redegi, nulla me tellus silet: me sensit ursae frigidum Scythicae genus Indusque Phoebo subditus, cancro Libys; te, clare Titan, testor: occurri tibi quacumque fulges, nec meos lux prosequi potuit -triumphos, solis excessi vices intraque nostras substitit metas dies. natura cessit, terra defecit gradum: lassata prior est. nox et extremum chaos in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi, nemo unde retro est. tulimus Oceani minas, nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50 quamcumque pressi - pars quota est Perseus mei? iam vacuus aether non potest odio tuae sufficere nuptae quasque devincam feras tellus timet concipere nec monstra invenit. ferae negantur: Hercules monstri loco iam coepit esse; quanta enim fregi mala. quot scelera nudus! quicquid immane obstitit, solae manus stravere; nec iuvenis feras timui nec infans, quicquid est iussum, leve est, nec ulla nobis segnis illuxit dies. o quanta rudi monstra quae nullus mihi rex imperavit! institit virtus mihi Iunone peior, sed quid inpavidum genus fecisse prodest? non habent pacem dei: purgata tellus omnis in caelo videt quodcumque timuit: transtulit Iuno feras. ambit peremptus cancer ardentem plagam Libyaeque sidus fertur et messes alit; annum fugacem tradit Astraeae leo, at ille, iactans fervidam collo iubam, austrum madentem siccat et nimbos rapit. invasit omnis ecce iam caelum fera meque antecessit: victor e terris meos specto labores, astra portentis prius ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi faceret timendum, sparserit mundum licet caelumque terris peius ac peius Styge irata faciat, dabitur Alcidae locus. si post feras, post bella, post Stygium canem haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus tangat Pelorus, una iam tellus erit; illinc fugabo maria: si iungi iubes, committat undas Isthmos, et iuncto salo nova ferantur Atticae puppes via. mutetur orbis, vallibus currat novis Hister novasque Tanais accipiat vias. da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos: illa licebit fulmen a parte auferas, ego quam tuebor, sive glacialem polum, seu me tueri fervidam partem iubes, hac esse superos parte securos puta. Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum serpente caeso meruit: o quotiens iacet Python in hydra! Bacchus et Perseus deis iam se intulere: sed quota est mundi plaga oriens subactus aut quota est Gorgon fera? quis astra natus laudibus meruit suis ex te et noverca? quem tuli mundum peto. Sed tu, comes laboris Herculei, Licha, perfer triumphos, Euryti victos lares stratumque regnum, vos pecus rapite ocius qua templa tollens acta Cenaei Iovis austro timendum spectat Euboicum mare.
Par ille est superis cui pariter dies et fortuna fuit, mortis habet vices lente cum trahitur vita gementibus. quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum: numquam est ille miser cui facile est mori. illum si medio decipiat ratis ponto, cum Borean expulit Africus aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt, non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore: vitam qui poterit reddere protinus, solus non poterit naufragium pati. Nos turpis macies et lacrimae tenent et crinis patrio pulvere sordidus. nos non flamma rapax, non fragor obruit: felices sequeris, mors, miseros fugis, stamus, nec patriae messibus heu locus at silvis dabitur, lapsaque sordidae fient templa casae; iam gelidus Dolops 125 hac ducet pecudes qua tepet obrutus stratae qui superest Oechaliae cinis, illo Thessalicus pastor inops loco indocta referens carmina fistula cantu nostra canet tempora flebili; et dum pauca deus saecula contrahet, quaeretur patriae quis fuerit locus, felix incolui non steriles focos nec ieiuna soli iugera Thessali: ad Trechina vocor, saxa rigentia et dumeta iugis horrida torridis, vix gratum pecori montivago nemus, at si quas melior sors famulas vocat, illas aut volucer transferet Inachus aut Dircaea colent moenia, qua fluit Ismenos tenui numine languidus - hic mater tumidi nupserat Herculis. Falsa est de geminis fabula noctibus, aether cum tenuit sidera longius commisitque vices Lucifer Hespero et Solem vetuit Delia tardior: quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? num Titana ferum te Rhodope tulit, te praeruptis Athos, te fera Caspias, quae virgata tibi praebuit ubera? nullis vulneribus pervia membra sunt: ferrum sentit hebes, lentior est chalybs; in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet; vincere quod parat iam victum est - quota pars vulnere concidit? 'pro fato patuit vultus iniquior et vidisse sat est Herculeas minas, quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas, supra Thessalicum cum stetit aggerem caeloque inseruit vipereas manus, hoc vultu riguit? commoda cladibus magnis magna patent; nil superest mali: iratum miserae vidimus Herculem.
At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum: alio nostras fortuna vocat lacrimas, alias flere ruinas Me fata iubent. quae prima querar? quae summa gemam? pariter cuncta a deflere iuvat nec plura dedit pectora Tellus ut digna sonent verbera fatis, me vel Sipylum flebile saxum fingite, superi, vel in Eridani ponite ripis, ubi maesta sonat Phaetontiadum silva sororum; me vel Siculis addite saxis, ubi fata gemam Thessala Siren, vel in Edonas tollite silvas qualis natum Daulias ales solet Ismaria flere sub umbra; formam lacrimis aptate meis resonetque malis aspera Trachin, Cyprias lacrimas Myrrha tuetur, raptum coniunx Ceyca gemit, sibi Tantalis est facta superstes; fugit vultus Philomela suos. natumque sonat flebilis Atthis: cur mea nondum capiunt volucres bracchia plumas? felix, felix, cum silva domus nostra feretur, patrioque sedens ales in agro referam qnerulo murmure casus volucremque Iolen fama loquetur. Vidi, vidi miseranda mei fata parentis, cum letifero stipite pulsus tota iacuit sparsus in aula: a si tumulum fata dedissent, quotiens, genitor, quaerendus eras? potuine tuam spectare necem, nondum teneras vestite genas necdum forti sanguine, Toxeu? quid vestra queror fata, parentes, quos in tutum mors aequa tulit? mea me lacrimas fortuna rogat. Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur. Quid regna tui clara parentis casusque tuos respicis amens? fugiat vultus fortuna prior, felix quisquis novit famulum regemque pati vultusque suos variare potest. rapuit vires pondusque malis casus animo qui tulit aequo.
O quam cruentus feminas stimulat furor, cum patuit una paelici et nuptae domus! Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda, nulla non melior fera est. namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens sub rupe tigris hoste conspecto exilit aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat haesit parumper; tura per Herculeos lares attonita fertur; tota vix satis est domus: incurrit, errat, sistit, in voltus dolor processit omnis, pectori paene infimo nihil est relictum; fletus insequitur minas. nec unus habitus durat aut uno furit contenta voltu: nunc inardescunt genae. pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes: queritur, implorat, gemit. sonuere postes: ecce praecipiti gradu secreta mentis ore confuso exerit. Quamcumque partem sedis aetheriae premis, coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram quae mihi satis sit. si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod: quodlibet possum malum hac mente fieri, commoda effigiem mihi parem dolori: non capit pectus minas, quid excutis telluris extremae sinus orbemque versas? quid rogas Ditem mala? omnes in isto pectore invenies feras quas timeat; odiis accipe hoc telum tuis: ego sim noverca, perdere Alciden potes: perfer manus quocumque; quid cessas, dea? utere furente! quod iubes fieri nefas? reperi, quid haeres? ipsa" iam cesses licet, haec ira satis est. Pectoris sani parum aestus, alumna, comprime et flammas doma; frena dolorem, coniugem ostende Herculis.
Iole meis captiva germanos dabit natis Iovisque net ex famula nurus? num flamma cursus pariter et torrens ferent et ursa pontum sicca caeruleum bibet? non ibo inulta: gesseris caelum licet totusque pacem debeat mundus tibi. est aliquid hydra peius: iratae dolor nuptae, quis ignis tantus in caelum furit ardentis Aetnae? quicquid est victum tibi hic vincet animus, capta praeripiet toros? adhuc timebam monstra, iam nullum est malum: cessere pestes, in locum venit ferae invisa paelex, summe pro rector deum et clare Titan, Herculis tantum fui coniunx timentis; vota quae superis tuli, cessere captae, paelici felix fui, illi meas audistis, o superi, preces, incolumis illi remeat. o nulla dolor contente poena, quaere supplicia horrida, incogitata, infanda, Iunonem doce, quid odia valeant: nescit irasci satis. pro me gerebas bella, propter me vagas Achelous undas sanguine infecit suo, cum lenta serpens fieret, in taurum trucem nunc flecteret serpente deposita minas, et mille in hoste vinceres uno feras. iam displicemus, capta praelata est mihi. non praeferetur: qui dies thalami ultimus nostri est futurus, hic erit vitae tuae. quid hoc? recedit animus et ponit minas; iam cessat ira. quid miser langues dolor? perdis furorem, coniugis tacitae fidem mihi reddis iterum. - quid vetas flammas ali? quid fragilis ignes? hunc mihi serva impetum, pares eamus, non erit votis opus: aderit noverca quae manus nostras regat vel invocata. Quod paras demens scelus? perimes maritum, cuius extremus dies primusque laudes novit et caelo tenus erecta terras fama suppositas habet? Graiorum in istos terra consurget lares domusque soceri prima et Aetolum genus sternetur omne, saxa iam dudum ac faces in te ferentur, vindicem tellus suum defendet omnis: una quot poenas dabis? effugere terras crede et humanum genus te posse, fulmen genitor Alcidae gerit: iam iam minaces ire per caelum faces specta et tonantem fulmine excusso diem. mortem quoque ipsam, quam putas tutam, time: dominatur illic patruus Alcidae tui. quocumque perges, misera, cognatos deos illic videbis, Maximum fieri scelus et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces. aut pereat aut me perimat; elisis feris et coniugem addat, inter Herculeos licet me quoque labores numeret: Alcidae toros moritura certe corpore amplectar meo. ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet, sed nοn inultam: si quid ex nostro Hercule concepit Iole, manibus evellam meis ante et per ipsas paelicem invadam faces. me nuptiali victimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam. felix iacet quicumque quos odit premit. Quid ipsa flammas pascis et vastum foves ultro dolorem? misera, quid cassum times? dilexit Iolen: nempe cum staret parens regisque natam peteret, in famulae locum regina cecidit: perdidit vires amor multumque ab illa traxit infelix status. illicita amantur, excidit quicquid licet. Fortuna amorem peior inflammat magis: amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat; hoc usitatum est Herculi: captas amat. Dilecta Priami nempe Dardanii soror concessa famula est; adice quot nuptas prius, quot virgines dilexit: erravit vagus. Arcadia nempe virgo, Palladios choros dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit nullamque amoris Hercules retinet notam. referam quid alias? nempe Thespiades vacant brevique in illas arsit Alcides face. hospes Timoli Lydiam fovit nurum et amore captus ad leves sedit colus, udum feroci stamen intorquens manu. nempe illa cervix spolia deposuit ferae crinemque mitra pressit et famulus stetit, hirtam Sabaea marcidus myrrha comam ubique caluit, sed levi caluit face. Haerere amantes post vagos ignes solent. Faraulamne et hostis praeferet gnatam tibi? Vt alta silvas forma vernantes habet, quas nemore nudo primus investit tepor, at cum solutos expulit Boreas Notos et saeva totas bruma discussit comas, deforme solis aspicis truncis nemus: sic nostra longum forma percurrens iter deperdit aliquid semper et fulget minus nec illa vetus est. quicquid in nobis fuit olim petitum cecidit aut pariter labat. aetas citato senior eripuit gradu materque multum rapuit ex illo mihi. vides ut altum famula non perdat decus? cessere cultus penitus et paedor sedet; tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor. altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor. praeclara totis gentibus coniunx eram thalamosque nostros invido voto nurus optabat omnis, quaeve mens quicquam deos ' orabat ullos: nuribus Argolicis fui mensura voti. quem Iovi socerum parem, altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi dabitur maritus? ipse, qui Alcidae imperat, facibus suis me iungat Eurystheus licet, minus est; toris caruisse regnantis leve est: alte illa cecidit quae viro caret Hercule.
Conciliat animos coniugum partus fere. Hic ipse forsan dividet partus toros. Famula illa trahitur interim donum tibi. Hic quem per nrbes ire praeclarum vides et fulva tergo spolia -gestantem ferae, qui regna miseris donat et celsis rapit, vasta gravatus horridam clava manum, cuius triumphos ultimi Seres canunt et quisquis alius orbe concepto iacet, levis est nec illum gloriae stimulat decof; errat per orbem, non ut aequetur Iovi nec ut per urbes magnus Argolicas eat: quod amet requirit, virginum thalamos petit. si qua est negata, rapitur; in populos furit, nuptas ruinis quaerit et vitium impotens virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita unusque Titan vidit atque unus dies stantem et cadentem; causa bellandi est amor. totiens timebit Herculi natam parens quotiens negabit, hostis est quotiens socer fieri recusat: si gener non fit. ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat? sic coniuges expellit Alcides suas, haec sunt repudia; nec potest fieri nocens: terris videri sceleribus causam suis fecit novercam. quid stupes, segnis furor? scelus occupandum est: perage dum fervet manus. Perimes maritum? Paelicis certe meae. At Iove creatum, Nempe et Alcmena satum. Ferrone? DEI. Ferro. NVT. Si nequis? Per- imam dolo. Quis iste furor est? Quem meus coniunx docet. Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum? Caelestis ira quos premit, miseros facit: humana nullos, Parce, miseranda, et time. Contempsit omnes ille qui mortem prius; libet ire in enses. Maior admisso tuus, alumna, dolor est; culpa par odium exigat. cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole. Leve esse credis paelicem nuptae malum? quicquid dolorem pascit, hoc nimium puta. Amorne clari fugit Alcidae tibi? Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet fixus medullis, crede; sed magnus dolor iratus amor est. Artibus magicis fere coniugia nuptae precibus admixtis ligant. vernare iussi frigore in medio nemus missumque fulmen stare; concussi fretum cessante Tento, turbidum explicui mare et sicca tellus fontibus patuit novis; habuere motum saxa. discussi fores umbrasque Ditis, et mea iussi prece manes locuntur. tacuit infernus canis; nox media solem vidit et noctem dies: mare terra caelum et Tartarus servit mihi nihilque leges ad meos cantus tenet: flectemus illum, carmina invenient iter.
Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala sub rupe Pindus alit: ubi inveniam malum cui cedat ille? carmine in terras mago descendat astris Luna desertis licet et bruma messes videat et cantu fugax stet deprehensum fulmen et versa vice medius coactis ferveat stellis dies: non flectet illum. Vicit et superos Amor. Vincetur uni forsan et spolium dabit Amorque summus fiet Alcidae labor. - sed te per omne caelitum numen precor, per hunc timorem: quicquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas. Quid istud est quod esse secretum petis? Non tela sunt, non arma, non ignis minax. Praestare fateor posse me tacitam fidem, si scelere careat: interim scelus est fides. Circumspice agedum, ne quis arcana occupet, partemque in omnem vultus inquirens eat. En locus ab omni tutus arbitrio vacat. Est in remoto regiae sedis loco arcana tacitus nostra defendens specus. non ille primos accipit soles locus, non ille seros, cum ferens Titan diem lassum rubenti mergit Oceano iugum. illic amoris pignus Herculei latet. altrix, fatebor: auctor est Nessus mali quem gravida Nephele Thessalo genuit duci, qua trepidus astris inserit Pindus Caput ultraque nubes Othrys eductus riget. namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat. transire Nessus verticem solitus vadis pretium poposcit; meque iam dorso ferens qua iungit hominem spina deficiens equo, frangebat ipsas fluminis tumidi minas. iam totas undis Nessus exierat ferox medioque adhuc errabat Alcides vado, vasto rapacem verticem scindens v gradu; at ille ut esse vidit Alciden procul: 'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris; prohibetur undis', meque complexus ferens gressum citabat: non tenent undae Herculem: 'infide vector' inquit 'immixti licet Ganges et Hister vallibus iunctis eant. vincemus ambos, consequar telo fugam. ' praecessit arcus verba; tum longum ferens harundo vulnus tenuit haerentem fugam mortemque fixit. ille. iam quaerens diem, tabum fluente volneris dextra excipit traditque nobis ungulae insertum suae, quam forte saeva sciderat avolsam manu. tunc verba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae dixere amorem posse defigi malo; hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, nam inter omnis Luna quam sequitur magas stris relictis, inlitas vestes dabis hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos invisa thalamos tulerit et coniunx levis aliam parenti dederit altisono nurum. hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant tantum remotae: sic potens vires suas sanguis tenebit. ' verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor. tu, quam meis admittit arcanis fides, perge' ut nitentem virus in vestem datura mentem per artus adeat et tacitum means intret medullas, Ocius iussa exequar, alumna, precibus tu deum invictum advoca, qui certa tenera tela dimittit manu.
Te deprecor, quem mundus et superi timent et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit, timendo matri te aliger saevae puer: intende certa spiculum velox manu, non ex sagittis levibus: e numero precor graviore prome quod tuae nondum manus misere in aliquem; non levi telo est opus, ut amare possit Hercules, rigidas manus intende et arcum cornibus iunctis para. nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit; immitte amorem, vincat exempla omnia: amare discat coniugem, si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, extingue totas, perbibat formam mei. tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem. Prolata vis est quaeque Palladia colu lassavit omnem texta famularum manum. nunc congeratur virus et vestis bibat Herculea pestem; precibus augebo malum. in tempore ipso navus occurrit Lichas: celanda vis est dira, ne pateant doli. O quod superbae non habent umquam domus, fidele semper regibus nomen Licha, cape hos amictus, nostra quos nevit manus, dum vagus in orbe fertur et victus mero tenet feroci Lydiam gremio nurum, dum poscit Iolen; sed iecur fors horridum Sectam merendo: merita vicerunt malos. non ante coniunx induat vestes iube quam ture flammas pascat et placet deos, cana rigentem populo cinctus comam. ipsa in penates regios gressus feram precibusque Amoris horridi matrem colam. vos, quas paternis extuli comites focis, Calydoniae lugete deflendam vicem.
Flemus casus, Oenei, tuos comitum primos turba per annos, flemus dubios, veneranda, toros. nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas; nos Palladias ire per aras .et virgineos celebrare choros. nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin. nunc quoque casum quemcumque times, fidas comites accipe fatis: nam rara fides ubi iam melior fortuna ruit. Tu quicumque es qui sceptra tenes, licet omne tua vulgus in aula centum pariter limina pulset: quom tot populis stipatus eas, in tot populis vix una fides, tenet auratum limen Erinys, et quom magnae patuere fores, intrant fraudes cautique doli ferrumque latens; cumque in populos prodire paras, comes invidia est: noctem quotiens summovet Eos, regem totiens credite nasci. pauci reges, non regna colunt: plures fulgor concitat aulae; cupit hic regi proximus ipsi clarus latas ire per urbes: urit miserum gloria pectus; cupit hic gazis implere famem, nec tamen omnis plaga gemmiferi sufficit Histri nec tota sitim Lydia vincit nec quae Zephyro subdita tellus stupet aurato flumine clarum radiare Tagum; nec si totus serviat Hebrus ruraque dives iungat Hydaspes intraque suos currere fines spectet toto flumine Gangen: avidis, avidis natura parum est. colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni: solas optat quas ponat opes. colit hic reges, calcet ut omnes perdatque aliquos nullumque levet: tantum ut noceat, cupit esse potens, rarum est felix idemque senex: quota pars moritur tempore fati? quos felices Cynthia vidit, vidit miseros enata dies. Caespes Tyrio mollior ostro solet inpavidos ducere somnos; aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum! quantos intus sublimis agit fortuna metus! Bruttia Coro pulsante fretum lenior unda est; pectora pauper secura gerit. tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu; carpit faciles vilesque cibos, sed non strictos respicit enses: aurea miscet pocula sanguis. coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus. quaelibet herbae tinxere colus quas indoctae nevere manus: sed non dubios fovet illa toros. sequitur dira lampade Erinys quarum populi coluere diem, nec sibi felix pauper habetur nisi felices cecidisse videt. Quisquis medium defugit iter stabili numquam tramite currit: dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem. medium caeli dum sulcat iter, tenuit placitas Daedalus oras nullique dedit nomina ponto; sed dum volucres vincere veras Icarus audet patriasque puer despicit alas Phoeboque volat proxumus ipsi, dedit ignoto nomina ponto: male pensantur magna ruinis. felix alius magnusque sonet; me nulla vocet turba potentem. stringat tenuis litora puppis nec magna meas aura phaselos iubeat medium scindere pontum: transit tutos Fortuna sinus medioque rates quaerit in alto, quarum feriunt sipara nubes. Sed quid pavido territa vultu, qualis Baccho saucia maenas, fert in medium regina gradum? quae te rursus fortuna rotat? miseranda, refer: licet ipsa neges, vultus loquitur quodcumque tegis.
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu. semel profecto premere felices deus cum coepit, urget, hos habent magna exitus. Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat? Vt missa palla est tabe Nessea inlita thalamisque maerens intuli gressum meis, nescio quid animus timuit, an fraudem struit? libet experiri, solibus dirus ferum flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit: hic ipse fraudes esse praemonuit dolus. et forte, nulla nube respersus iubar, laxabat ardens fervidum Titan diem. vix ora solvi patitur etiam nunc timor. medios in ignes solis eieci pavens quo tincta fuerat palla vestisque inlita; abiectus horret villus et perdit comam tepefactus astris vix quoque est. monstrum elocor. nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas. dumque ista miror, causa mirandi perit; quin ipsa tellus spumeos motus agit et quicquid illa tabe contactum est labat. * * tumensque tacita * quassat caput * * * [natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi. ] I, profuge, quaere si quid ulterius patet terris freto sideribus Oceano inferis, ultra labores, mater, Alcidae fuge. Nescio quod animus grande praesagit malum. Regna triumphi, templa Iunonis pete: haec tibi patent, delubra praeclusa omnia. Effare quis me casus insontem premat. Decus illud orbis atque praesidium unicum, quem fata terris in locum dederant Iovis, o mater, abiit: membra et Herculeos toros urit lues nescio qua; qui domuit feras, ille ille victor vincitur maeret dolet. quid quaeris ultra? Miserias properant suas audire miseri; fare, quo posita in statu iam nostra domus est? o lares, miseri lares! nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta. Non sola maeres. Herculem, toto iacet mundo gemendus; fata nec, mater, tua privata credas: iam genus totum obstrepit. hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt, commune terris omnibus pateris malum. luctum occupasti: prima, non sola Herculem, miseranda, maeres. Quam prope a leto tamen ede, ede quaeso iaceat Alcides mens.
Mors refugit illum victa quae in regno suo semel est nec audent fata tam vastum nefas admittere, ipsas forsitan trepida colus Clotho manu proiecit et fata Herculis timet peragere, pro diem, infandum diem! hocne ille summo magnus Alcides erit? Ad fata et umbras adque peiorem polum praecedere illum dicis? an possum prior mortem occupare? fare, si nondum occidit. Euboica tellus vertice immenso tumens pulsatur omni latere: Phrixeum mare scindit Caphereus, servit hoc Austro latus; at qua nivosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis vagas septemque cursus volvit et totidem refert, dum lassa Titan mergat Oceano iuga. hic rupe celsa, multa quam nubes ferit, annosa fulgent templa Cenaei Iovis. ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis non false messis genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens dives Sabaeis colligit truncis Arabs. pacata tellus' inquit 'et caelum et freta, feris subactis omnibus victor redi: depone fulmen. ' gemitus in medias preces stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido clamore complet: qualis impressa fugax taurus bipenni volnus et telum ferens delubra vasto trepida mugitu replet, aut quale mundo fulmen emissum tonat, sic ille gemitu sidera et pontum ferit, et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas excepit omnis; hinc petrae Capherides, hinc omne voces reddit Herculeas nemus. flentem videmus, volgus antiquam putat rabiem redisse; tum fugam famuli petunt. at ille voltus ignea torquens face imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan. complexus aras ille tremibunda manu mortem metu consumpsit et parvum sui poenae reliquit, dumque moribundum manu tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar, o fata, victus? Herculem vicit Lichas? ecce alia clades: Hercules perimit Lichan. facta inquinentur: fiat hic summus labor. ' in astra missus fertur et nubes vago spargit cruore; talis in caelum exilit harundo Getica visa dimitti manu aut quam Cydon excussit: inferius tamen et tela fugient, truncus in pontum cadit, in saxa vertex: unus ambobus iacet. 'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit, furore gravius istud atque ira malum est: in me iuvat saevire. ' vix pestem indicat et saevit: artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu. exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem non posse vidi; trahere conatus tamen et membra traxit: corporis palla horridi pars est et ipsa: pestis immiscet cuti. nec causa dirae cladis in medio patet, sed causa tamen est; vixque sufficiens malo nunc ore terram languidus prono premit, nunc poscit undas: unda non vincit malum; fluctisona quaerit litora et pontum occupat: familiaris illum retinet errantem manus. o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares. nunc puppis illum litore Euboico refert Austerque lenis pondus Herculeum rapit; destituit animus membra, nox oculos premit.
Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus, natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum. reddendus orbi est: quod potes redde exhibe: eat per artus ensis exactus meos. sic, sic agendum est. tam levis poenas manus tantas reposcit? perde fulminibus, socer, nurum scelestam. nec levi telo manus armetur: illud fulmen exiliat polo, quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, hydram cremasses: pestem ut insolitam feri et ut noverca potius irata malum. emitte telum quale in errantem prius Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule et ipsa populos, quid rogas telum deos? iam parce socero: coniugem Alcidae necem optare pudeat: haec erit voto manus, a me petatur; occupa ferrum ocius. cur deinde ferrum? quicquid ad mortem trahit telum est abunde: rupe ab aetheria ferar. haec, haec renatum prima quae poscit diem, Oeta eligatur, corpus hinc mitti placet; abrupta cautes scindat et partem mei ferat omne saxum, pendeant lacerae manus totumque rubeat asperi montis latus. levis una mors est - levis? at extendi potest. eligere nescis, anime, cui telo incubes; utinam esset, utinam fixus in thalamis meis Herculeus ensis: huic decet ferro inmori. una perire dextera nobis sat est? coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus, corripite tela, vindicem vestram abstuli: impune saevi sceptra iam reges gerent, impune iam nascetur indomitum malum; repetentur arae cernere assuetae hostiam similem colenti: sceleribus feci viam, ego vos tyrannis regibus monstris feris saevisque rapto vindice opposui deis. cessas, Tonantis socia? non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Iovi meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui mortem occupari, Quid domum impulsam trahis? erroris est hic omne quodcumque est nefas. haut est nocens quicumque non sponte est nocens. Quicumque fato ignoscit et parcit sibi, errare meruit: morte damnari placet. Nocens videri, qui mori quaerit, cupit. Mors innocentes sola deceptos facit. Titana fugiens - Ipse me Titan fugit. Vitam relinques? Miseram, ut Alciden sequar. Superest et auras ille caelestes trahit. Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori. Virum sequeris. Praegredi castae solent. Natum relinques fataque abrumpes tua? Quamcumque natus sepelit haec vixit diu. Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis. Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Multis remissa est vita quorum error nocens, non dextra fuerat, fata quis damnat sua? Quicumque fata" iniqua sortitus fuit. Hic ipse Megaram nempe confixam suis stravit sagittis atque natorum indolem Lernaea figens tela furibunda manu; ter parricida factus ignovit tamen sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit. quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus? Damnat meas devictus Alcides manus: placet scelus punire. Si novi Herculem. aderit cruenti forsitan victor mali dolorque fractus cedet Alcidae tuo. Exedit artus virus ut fama est hydrae; immensa pestis coniugis membra abstulit. Serpentis illi virus enectae autumas haut posse vinci qui malum vivum tulit? elisit hydram, dente cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus? Frustra tenetur ille qui statuit mori. vixit satis quicumque cum Alcide occidit: proinde lucem fugere decretum est mihi. Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro: depone tumidas pectoris laesi minas mortisque dirae expelle decretum horridum. Quicumque misero forte dissuadet mori, crudelis ille est: interim poena est mori, sed saepe donum; pluribus veniae fuit. Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat. Defendar illic: inferi absolvent ream, a me ipsa damnor; purget has Pluton manus. . stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas et umbra tristis coniugem excipiam meum. sed tu, nigrantis regna qui torques poli, para laborem (scelera quae quisquam ausus est, hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est eripere terris) horridam poenam para. Sisyphia cervix cesset et nostros lapis impellat umeros; me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim; merui manus praebere turbinibus tuis, quaecumque regem Thessalum torques rota; effodiat avidus hinc et hinc vultur libras; vacat una Danais, has ego explebo vices: laxate manes, recipe me comitem tibi, Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo utroque dextra est scelere, seu mater nocens seu dira soror' es; adde me comitem tuis, Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam, Althaea mater, recipe, nunc veram tui agnosce prolem - quid tamen tantum manus vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi quaecumque fidae coniuges nemoris sacri lucos tenetis; si qua 'respersit manus viri cruore nec memor castae facis stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus, in hanc abire coniugum turbam libet; sed et illa fugiet turba tam diras manus, invicte coniunx, innocens animus mihi, scelesta manus est. pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli! auferre cupiens paelici eripui mihi. recede, Titan, tuque quae blanda tenes in luce miseros vita: caritura Hercule lux vilis ista est. exigam poenas tibi reddamque vitam, fata an extendo mea mortemque, coniunx, ad tuas servo manus? virtusne superest aliqua et armatae manus intendere arcum tela missurum valent? an arma cessant teque languenti manu non audit arcus? si potes letum dare, animose coniunx, dexteram expecto tuam. mors differatur: frange ut insontem Lichan. alias in urbes sparge et ignotum tibi inmitte in orbem: perde ut Arcadiae nefas et quicquid aliud restitit: ab illis tamen, coniunx, redisti. Parce iam, mater, precor, ignosce fatis; error a culpa vacat.
Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi, iam perime matrem - trepida quid tremuit manus? quid ora Sectis? hoc erit pietas scelus. ignave dubitas? Herculem eripuit tibi haec, haec peremit dextra cui debes patri avum Tonantem. maius eripui decus, quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas, a matre disce, seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum, mater intrepidum tibi praebebit animum, non erit tantum scelus a te peractum: dextera sternar tua, sed mente nostra, natus Alcidae, times? ita nulla perages iussa nec franges mala [erres per orbem, si qua nascetur fera] referens parentem? dexteram intrepidam para. patet ecce plenum pectus aerumnis: feri. scelus remitto, dexterae parcent tuae Eumenides ipsae - verberum crepuit sonus. quaenam ista torquens angue vibrato comam temporibus atras squalidis pinnas quatit? quid me flagranti dira persequeris face, Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo. iamne inferorum, dira. sedere arbitri? sedent, reclusas carceris video fores. quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris? ecce iam victus lapis quaerit relabi? membra quis quatitur rota? hic ecce pallens dira Tisiphone stetit, causam reposcit; parce verberibus precor, Megaera, parce, sustine Stygias faces: scelus est amoris, sed quid hoc? tellus labat et aula tectis crepuit excussis - minax unde iste coetus? totus in vultus meos decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt totusque poscit vindicem mundus suum. iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam? mors sola portus dabitur aerumnis meis. testor nitentis flammeam Phoebi rotam superosque testor: Herculem in terris adhuc moritura linquo. Fugit attonita, ei mihi. peracta iam pars matris est: statuit mori; nunc nostra superest, mortis auferre impetum. o misera pietas: si mori matrem vetas, patri es scelestus; si mori pateris, tamen in matre peccas - urget hinc illinc scelus. inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.
Verum est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn Orpheus Calliopae genus, aeternum fieri nihil. Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum; et dum fluminibus mora est, defecisse putant Getae Hebrum Bistones ultimi. advexit volucrem nemus et silva residens venit: aut si qua aera pervolat, auditis vaga cantibus ales deficiens cadit; abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens et iuxta Rhodopen stetit laxata nive cantibus; et quercum fugiens suam ad vatem properat Dryas; ad cantus veniunt tuos ipsis cum latebris ferae, iuxtaque inpavidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos et serpens latebras fugit. [tunc oblita veneni. ] Quin per Taenarias fores manes cum tacitos adit maerentem feri ens chelyn, cantu Tartara flebili et tristes Erebi deos vicit nec timuit Stygis iuratos superis lacus. haesit non stabilis rota victo languida turbine, increvit Tityi iecur, dum cantu volucres tenet; et vinci lapis improbus et vatem potuit sequi; tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus. auditum quoque navita, inferni ratis aequoris nullo remigio venit. sic cum vinceret inferos Orpheus carmine funditus, consumptos iterum deae supplent Eurydices colus! sed dum respicit immemor nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit: quae nata est iterum perit. tunc, solamina cantibus quaerens, flebilibus modis haec Orpheus cecinit Getis: Leges in superos datas et qui tempora digerit quattuor praecipitis deus anni, disposuit vices; nulli non avidi colus Parcas stamina nectere: quod natum est, poterit mori. Vati credere Thracio devictus iubet Hercules, iam, iam legibus obrutis mundo cum veniet dies, australis polus obruet , quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet; arctous polus obruet quicquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit, amisso trepidus polo Titan excutiet diem. caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata novissima in se constituet sibi. quis mundum capiet locus? discedet via Tartari, fractis ut pateat polis? an quod dividit aethera a terris spatium sat est et mundi nimium malis? quis tantum capiet (nefas) fatum, quis superos locus? pontum Tartara sidera regna unus capiet tria. Sed quis non modicus fragor aures attonitas movet? est est Herculeus sonus.
Converte, Titan clare, anhelantes equos, emitte noctem: pereat hic mundo dies quo morior, atra nube inhorrescat polus; obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus; quid parcis astris? Herculem amittis, pater, nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga et fiat Othrys pondus Encelado leve. laxabit atri carceris iam iam fores Pluton superbus, vincula excutiet patri caelumque reddet, ille qui pro fulmine tuisque facibus natus in terris eram, ad Styga revertor: surget Enceladus ferox mittetque quo nunc premitur in superos onus; regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet - antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum. Non vana times, gnate Tonantis: nunc Thessalicam Pelion Ossam . premet et Pindo congestus Athos nemus aetheriis inseret astris; vincet scopulos inde Typhoeus et Tyrrhenam feret Inarimen; feret Aetnaeos inde caminos scindetque latus montis aperti nondum Enceladus fulmine victus: iam te caeli regna secuntur. Ego qui relicta morte, contempta Styge per media Lethes stagna cum spolio redi quo paene lapsis excidit Titan equis, ego quem deorum regna senserunt tria, morior nec ullus per meum stridet latus transmissus ensis, haut meae telum necis [saxum est nec instar montis abrupti latus] est totus Othrys. non truci rictu gigans Pindo cadaver obruit toto meum: sine hoste vincor, quodque me torquet magis (o misera virtus! ) summus Alcidae dies nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi, in nulla vitam facta, pro mundi arbiter superique quondam dexterae testes meae, pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet morte ferire? dirus o nobis pudor, o turpe fatum, femina Herculeae necis auctor feretur! morior Alcides quibus? invicta si me cadere feminea manu voluere fata perque tam turpes colus mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi, Iunonis odio: feminae caderem manu, sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas vires Amazon - feminae cuius manu Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi, noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas? quid tale tellus genuit iratae tibi? mortalis odia femina excessit tua. adhuc ferebas esse te Alcidae imparem: victa es duobus - pudeat irarum deos. utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem! spolia nunc traxi ultima Fato stupente, nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis evici moras - ubique mors me fugit, ut leto inclitae sortis carerem. pro ferae, victae ferae! non me triformis sole conspecto canis ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo Hibera vicit turba pastoris feri, non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi, totiens honestam: titulus extremus quis est?
Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes? pudet auctoris, non morte dolet: cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae. sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas: nam quis dignus necis Herculeae superest auctor nisi dextra tui? Heu qualis intus scorpios. quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas? sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit. ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus. exedit artus penitus et costas malum, hausit medullas: ossibus vacuis sedet; nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas! en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater? hisne ego lacertis colla Nemeaei mali elisa pressi? tensus hac arcus manu astris ab ipsis detulit Stymphalidas ? his ego citatam gressibus vici feram radiante clarum fronte gestantem caput? his fracta Calpe manibus emisit fretum? his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent? his mundus umeris sedit? haec moles mea est, haecne illa cervix? hasne ego opposui manus caelo ruenti? quis mea custos manu trahetur ultra Stygius? ubi vires prius memet sepultae? quid patrem appello Iovem? quid per Tonantem vindico caelum miser? iam. iam meus credetur Amphitryon pater. quaecumque pestis viscere in nostro lates, procede - quid me vulnere occulto petis? quis te sub axe frigido pontus Scythes, quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens Hibera Calpe litus? o dirum malum! utrumne serpens squalidum crista caput vibrans an aliquod et mihi ignotum malum? numquid cruore es genita Lernaeae ferae an te reliquit Stygius in terris canis? omne es malum nullumque - quis voltus tibi est? concede saltem scire quo peream malo; quaecumque pestis sive quaecumque es fera, palam timere! quis tibi in medias locum fecit medullas! ecce direpta cute viscera manus detexit; ulterior tamen inventa latebra est - o malum simile Herculi! unde iste fletus? unde in has lacrimae genas? invictus olim voltus et numquam malis lacrimas suis praebere consuetus (pudet) iam flere didicit, quis dies fletum Herculis, quae terra vidit? siccus aerumnas tuli. tibi illa virtus, quae tot elisit mala. tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi fletum abstulisti: durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor - unde nunc fulmen mihi?
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet. sic arctoas laxare nives quamvis tepido sidere Titan non tamen audet vincitque faces solis adulti glaciale iubar. Converte voltus ad meas clades, pater: numquam ad tuas confugit Alcides manus, non cum per artus hydra fecundum meos caput explicaret; inter infernos lacus possessus atra nocte cum Fato steti nec invocavi; tot feras, vici horridas, reges, tyrannos, nec tamen voltus meos in astra torsi: semper haec nobis manus votum spopondit; nulla propter me sacro micuere caelo fulmina - hic aliquid dies optare iussit, primus audierit preces idemque summus: unicum fulmen peto; giganta crede: non minus caelum mihi asserere potui - dum patrem verum puto, caelo peperci, sive crudelis, pater, sive es misericors, commoda nato manum properante morte et occupa hanc laudem tibi. vel si piget manusque detrectat nefas, emitte Siculo vertice ardentes, pater, Titanas in me, qui manu Pindon ferant aut Ossa qui me monte proiecto opprimat. abrumpat Erebi claustra, me stricto petat Bellona ferro; mitte Gradivum trucem, armetur in me dirus: est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca: sparge tu saltem, precor, telum (perire feminae possum manu) iam fracta, iam satiata - quid pascis minas? quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides, at nulla tellus, nulla me vidit fera te deprecantem. nunc milli irata pater opus est noverca - nunc tuus cessat dolor? nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori, o terra et urbes, non facem quisquam Herculi. non arma tradet? tela subtrahitis mihi? ita nulla saevas terra concipiat feras post me sepultum nec meas umquam manus imploret orbis, si qua nascentur mala, nascatur ultor: undique infelix caput mactate saxis, vincite aerumnas meas. ingrate cessas orbis? excidimus tibi? adhuc malis forisque suppositus fores, ni me. tulisses. vindicem vestri malis eripite, populi: tempus hoc vobis datur pensare merita - mors erit pretium omnium.
Quas misera terras mater Alcidae petam? ubi natus, ubinam? certa si visus notat, reclinis ecce corde anhelante aestuat; gemit: peractum est. membra conplecti ultima, o nate, liceat, spiritus fugiens meo legatur ore: bracchia, amplexus cape. ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit stelligera cervix? quis tibi exiguam tui partem reliquit? Herculem spectas quidem, mater, sed umbram et vile nescio quid mei. agnosce, mater - ora quid Sectis retro voltumque mergis? Herculem dici tuum partum erubescis? Quis feram mundus novam, quae terra genuit? quodve tam dirum nefas de te triumphat? victor Herculeus quis est? Nuptae iacentem cernis Alciden dolis. Quis tantus est qui vincat Alciden dolus? Quicumque, mater, feminae iratae sat est. Et unde in artus pestis aut ossa incidit? Aditum venenis palla femineis dedit. Vbinam ista palla est? membra nudata intuor. Consumpta mecum est. Tantane inventa est lues? HERC Errare mediis crede visceribus meis, o mater, hydram et mille cum Lerna feras. quae tanta nubes flamma Sicanias secat, quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli vetans flagranti currere in zona diem? in ipsa me iactate. pro comites, freta mediosque in amnes - quis; sat est Hister mihi? non ipse terris maior Oceanus meos franget vapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex. quid, rector Erebi, me remittebas Iovi? decuit tenere; redde me tenebris tuis, talem subactis Herculem ostende inferis. nil inde ducam, quid times iterum Herculem? invade, mors, non trepida: iam possum mori. Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma malisque tantis Herculem indomitum refer mortemque differ: quos soles, vince inferos. Si me catenis horridus vinctum suis praeberet avidae Caucasus volucri dapem. Scythia gemente flebilis gemitus mihi non excidisset; si vagae Symplegades utraque premerent rupe. redeuntis minax ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas: non ipse si in me, mater, hic mundus ruat superque nostros flagret incensus toros Phoebeus axis, degener mentem Herculis clamor domaret; mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus artusque nostros durus immittat Sinis: sparsus silebo - non ferae excutient mihi, non arma gemitus, nil quod impelli potest. Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor.
Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali in orbe mecum? veniat, huc aliquis mihi intendat arcus: nuda sufficiet manus. procedat agedum huc. Ei mihi. sensum quoque excussit illi nimius impulsu dolor. removete quaeso tela et infestas precor rapite hinc sagittas: igne suffuso genae scelus minantur; quas petam latebras anus? dolor iste furor est: Herculem solus domat. cur deinde latebras aut fugam vaecors petam? obire forti meruit Alcmene manu: vel scelere pereat, antequam letum mihi ignavus aliquis mandat ac turpis manus de me triumphat, ecce lassatus malis sopore fessas alligat venas dolor gravique anhelum pectus impulsu quatit. favete, superi, si mihi gnatum indutum miserae negastis, vindicem saltem precor servate terris, abeat excussus dolor corpusque vires reparet Herculeum suas. Pro lux acerba, pro capax scelerum dies! nurus Tonantis occidit, natus iacet, nepos supersum; scelere materno hic perit, fraude illa capta est - quis per annorum vices totoque in aevo poterit aerumnas senex referre tantas? unus eripuit dies parentem utrumque; cetera ut sileam mala parcamque fatis: Herculem amitto patrem. Compesce voces, indutum Alcidae genus miseraeque fato similis Alcmenae nepos: longus dolorem forsitan vincet sopor. sed ecce, lassam deserit mentem quies redditque morbo corpus et luctum mihi. Quid hoc? rigent! cernitur Trachin iugo, en inter astra positus evasi genus mortale tandem, quis mihi caelum parat? te te, pater, iam video, placatam quoque specto novercam. quis sonus nostras ferit caelestis aures? Iuno me generum vocat. video nitentem regiam clari aetheris Phoebique tritam flammea zonam rota. cubile video Noctis; hinc tenebrae volant. quid hoc? quis arcem cludit et ab ipsis, pater, deducit astris? ora Phoebeus modo afflabat axis, iam prope a caelo fui - Trachina video; quis mihi terras dedit? Oete modo infra steterat ac totus fuit suppositus orbis; quam bene excideras, dolor! cogis fateri - parce et hanc vocem occupa. hoc, Hylle, dona matris hoc munus parant. utinam liceret stipite ingesto impiam effringere animam quale Amazonium malum circa nivalis Caucasi domui latus. o cara Megara, tune cum furerem mihi coniunx fuisti? stipitem atque arcus date. dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam, summus legatur femina Herculeus labor. Compesce diras, genitor, irarum minas; habet, peractum est, quas petis poenas dedit: sua perempta dextera mater iacet. Cecidit dolose: manibus irati Herculis occidere meruit; perdidit comitem Lichas. saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.
Plus misera laeso doluit: hinc aliquid quoque detrahere velles? occidit dextra sua, tuo dolore: plura quam poscis tulit. sed non cruentae sceleribus nuptae iaces nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit. cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi. Habet, peractum est, fata se nostra explicant; lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio Cirrhaea quatiens templa mugitu specus: 'dextra perempti victor, Alcide, viri olim iacebis; hic tibi emenso freta terrasque et umbras finis extremus datur. ' nil querimur ultra: decuit hunc finem dari, ne quis superstes Herculis victor foret. nunc mors legatur clara memoranda incluta, me digna prorsus, nobilem hunc faciam diem. caedatur omnis silva et Oetaeum nemus considat: ingens Herculem accipiat rogus, sed ante mortem, tu, genus Poeantium, hoc triste nobis, iuvenis, officium appara; Herculea totum flamma succendat diem. ad te preces nunc, Hylle, supremas fero. est clara captas inter, in voltu genus regnumque referens, Euryto virgo edita Iole: tuis hanc facibus et thalamis para. victor cruentus abstuli patriam lares nihilque miserae praeter Alciden dedi: et ipse rapitur, penset aerumnas suas, Iovis nepotem foveat et natum Herculis; tibi illa pariat quicquid ex nobis habet. tuque ipsa planctus pone funereos, precor, o clara genetrix: vivit Alcides tibi. virtute nostra paelicem feci tuam credi novercam. sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est - licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem: contuli caelo decus materque me concepit in laudes Iovis. quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens: superba matres inter Argolicas eris. quid tale Iuno genuit aetherium gerens sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen caelum tenens invidit. Alciden suum dici esse voluit, perage nunc. Titan, vices solus relictus: ille qui vester comes ubique fueram. Tartara et manes peto. hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam. quod nulla pestis fudit Alciden palam ' omnemque pestem vicit Alcides palam.
O decus mundi, radiate Titan, cuius ad primos Hecate vapores lassa nocturnae levat ora bigae. .dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Hiberis, quique sub plaustro patiuntur ursae quique ferventi quatiuntur axe, dic sub aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeabit ille. sume quos nubes radios sequantur, pallidus maestas speculare terras et caput turpes nebulae pererrent. quando, pro Titan, ubi, quo sub axe Herculem in terris alium sequeris? quas manus orbis miser invocabit, si qua sub Lenia numerosa pestis sparget in centum rabiem dracones, Arcadum si quis populis vetustis fecerit silvas aper inquietas, Thraciae si quis Rhodopes alumnus durior terris Helices nivosae sparget humano stabulum cruore? quis dabit pacem populo timent! , si quid irati superi per orbem iusserint nasci? iacet omnibus par, quem parem tellus genuit Tonanti. planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae. Vadis ad Lethen Stygiumque litus, unde te nullae referent carinae: vadis ad manes miserandus, unde Morte devicta tuleras triumphum, umbra nudatis veniens lacertis languido vultu tenuique collo; teque non solum feret illa puppis non tamen vilis eris inter umbras: Aeacos inter geminosque Cretas facta discernens, feriens tyrannos. parcite, o dites, inhibete dextras: laudis est puram tenuisse ferrum, cumque regnabas, minus in procellis in tuas urbes licuisse fatis. Sed locum virtus habet inter astra. , sedis arctoae spatium tenebis an graves Titan ubi promit aestus? an sub occasu tepido nitebis, unde commisso resonare ponto audies Calpen? loca quae sereni deprimes caeli? quis erit recepto tutus Alcide locus inter astra? horrido tantum procul a leone det pater sedes calidoque cancro, ne tuo vultu tremefacta leges astra conturbent trepidetque Titan. vere dum flores venient tepenti vel comam silvis revocabit aestas pomaque autumno fugiente cedent, vel comam silvis hiemes recident: tu comes Phoebo, comes ibis astris. nulla te terris rapiet vetustas: ante nascetur seges in profundo vel fretum dulci resonabit unda, ante descendet glacialis ursae sidus et ponto vetito fruetur, quam tuas laudes populi quiescant, te, pater rerum, miseri precamur: nulla nascatur fera, nulla pestis, non duces saevos miseranda tellus horreat, nulla dominetur aula qui putet solum decus esse regni semper impendens tenuisse ferrum; si quid in terris iterum timetur, vindicem terrae petimus relictae. Heu quid hoc? mundus sonat, ecce maeret, maeret Alciden pater; an deorum clamor, an vox est timidae novercae Hercule et viso fugit astra Iuno? passus an pondus titubavit Atlas? an magis diri tremuere manes Herculem et visum canis inferorum fugit abruptis trepidus catenis? fallimur: laeto venit ecce voltu quem tulit Poeans umerisque tela gestat et notas populis pharetras, Herculis heres.
Effare casus, iuvenis, Herculeos precor voltuque quonam tulerit Alcides necem. Quo nemo vitam. Laetus adeone ultimos invasit ignes? Esse iam flammas nihil ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules immune vinci liquit? en domita omnia. Inter vapores quis fuit forti locus? Quod unum in orbe vicerat nondum malum, et flamma victa est; haec quoque accessit feris: inter labores ignis Herculeos abit. Edissere agedum, flamma quo victa est modo? Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media vocat: ruitura cautem movit et silvam tulit secum minorem, ut Chaonis quondam loquax: stat vasta late quercus et Phoebum vetat ultraque totum porrigit ramos nemus; gemit illa multo volnere impresso minax frangitque cuneos, resilit incussus chalybs volnusque ferrum patitur et rigidum est parum. commota tandem cum cadens latam sui duxit ruinam, protinus radios locus admisit omnis: sedibus pulsae suis volucres pererrant nemore succiso diem quaeruntque lassis garrulae pinnis domus. iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque sensere quercus horridam ferro manum nullique priscum profuit luco decus; aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum: raptura flammas pinus et robur tenax et brevior ilex. alba sed complet rogum populea silva, frontis Herculeae decus. at ille, ut ingens nemore sub Nasamonio aegro reclinis pectore immugit leo, fertur: quis illum credat ad flammas rapi? voltus petentis astra, non ignes erat, ut pressit Oeten ac suis oculis rogum lustravit omnem, fregit impositus trabes. arcus poposcit, 'accipe haec' inquit, 'sate Poeante, dona, hoc munus Alcidae cape. has hydra sensit, his iacent Stymphalides et quicquid aliud eminus vici malum. victrice felix, iuvenis, has numquam irritas mittes in postem; sive de media voles auferre volucres nube, descendent aves et certa praedae tela de caelo fluent, nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam: librare tela didicit et certam dare fugam sagittis, ipsa non fallunt iter emissa nervo tela: tu tantum precor accommoda ignes et facem extremam mihi. hic nodus' inquit 'nulla quem cepit manus, mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem tantum sequetur, hoc quoque acciperes' ait 'si ferre posses, adiuvet domini rogum. ' tum rigida secum spolia Nemeaei mali arsura poscit; latuit in spolio rogus. ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit. superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem implevit omnem voce feminea locum. 'deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor femineus abeat; Iuno cur laetum diem te flente ducat? paelicis gaudet suae spectare lacrimas, comprime infirmum iecur, mater: nefas est ubera atque uterum tibi laniare, qui me genuit. ' et dirum fremens, qualis per urbes duxit Argolicas canem, cum victor Erebi Dite contempto redit tremente fato, talis incubuit rogo. quis sic triumphans laetus in curru stetit victor? quis illo gentibus voltu dedit leges tyrannus? quanta pax habitum tulit! haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit: iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet maerere,, siccis haesit Alcmene genis stetitque nato paene iam similis parens.
Nullasne in astra misit ad superos preces arsurus aut in vota respexit Iovem? Iacuit sui securus et caelum intuens quaesivit oculis, parte an ex aliqua pater despiceret illum, tum manus tendens ait: ' quacumque parte prospicis natum pater, te te precor, cui nocte commissa dies quievit unus. si meas laudes canit utrumque Phoebi litus et Scythiae genus et omnis ardens ora quam torret dies. si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet; licet tu sidera et mundum neges, ultro, pater, cogere: si voces dolor abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus et redde fatis: approba natum prius: ut dignus astris videar, hic faciet dies. leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies inveniet aut damnabit. ' haec postquam edidit, flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem, noverca cernat quo feram flammas modo. quid dextra tremuit? num manus pavida impium scelus refugit? redde iam pharetras mihi, isnave iners inermis - en nostros manus quae tendat arcus! quid sedet pallor genis? animo faces invade quo Alciden vides voltu iacere, respice arsurum, miser. vocat ecce iam me genitor et pandit polos; venio, pater. ' voltusque non idem fuit. tremente pinum dextera ardentem impulit. refugit ignis et reluctantur faces et membra vitant, sed recedentem Hercules insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon ardere credas: nullus erumpit sonus, tantum ingemescit ignis. o durum iecur! Typhon in illo positus immanis rogo gemuisset ipse quique convulsam solo imposuit umeris Ossan Enceladus ferox; at ille medias inter exurgens faces, semiustus ac laniatus, intrepidum tuens: 'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum te, mater' inquit, 'sic decet Heri Herculem. ' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris; urere ardentem putes. stupet omne volgus, vix habent flammae fidem, tam placida frons est, tanta maiestas viro. nec properat uri; cumque iam forti datum leto satis pensavit, igniferas trabes hinc inde traxit, minima quas flamma occupat, totasque in ignes vertit et quis plurimus exundat ignis repetit intrepidus ferox, tunc ora flammis implet: ast illi graves luxere barbae; cumque iam voltum minax appeteret ignis, lamberent flammae caput, * [non pressit oculos, sed quid hoc? maestam intuor sinu gerentem reliquias magni Herculis crinemque iactans squalidum Alcmene gemit.] Timete, superi, fata:
tam parvus cinis Herculeus, huc huc ille decrevit gigans! o quanta, Titan, ad nihil moles abit; anilis, heu me, recipit Alciden sinus, hic tumulus illi est: ecce vix totam Hercules complevit urnam; quam leve est pondus mihi, cui totus aether pondus incubuit leve. ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima rediturus ibas - quando ab inferna Styge remeabis iterum? non ut et spolium trahas rursusque Theseus debeat lucem tibi - sed quando solus? mundus impositus tuas compescet umbras teque Tartareus canis inhibere poterit? quando Taenarias fores pulsabis. aut quas mater ad fauces agar qua mors aditur? vadis ad manes iter habiturus unum. quid diem questu tero? quid misera duras vita? quid lucem tenes? quem parere rursus Herculem possum Iovi? quis me parentem natus Alcmenen suam tantus vocabit? o nimis felix nimis, Thebane coniunx, Tartari intrasti loca florente nato teque venientem inferi timuere forsan, quod pater tantum Herculis, vel falsus, aderas: quas petam terras anus, invisa saevis regibus (si quis tamen rex est relictus saevus)? ei miserae mihi! quicumque caesos ingemit natus patres, a me petet supplicia, me cuncti obruent: si quis minor Busiris aut si quis minor Antaeus orbem fervidae terret plagae, ego praeda ducar; si quis Ismarius gregis Thracis cruenti vindicat, carpent greges mea membra diri; forsitan poenas petet irata Iuno: totus huc verget dolor; secura victo tandem ab Alcide vacat, paelex supersum - a quanta supplicia expetet, ne parere possim! fecit hic natus mihi uterum timendum. quae petam Alcmene loca? quis me locus, quae regio, quae mundi plaga defendet aut quas mater in latebras agar ubique per te nota? sic patriam petam laresque miseros? Argos Eurystheus tenet; marita Thebas regna et Ismenon petam thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem dilecta vidi? pro nimis felix, nimis, si fulminantem et ipsa sensissem Iovem! utinam meis visceribus Alcides foret exectus infans! nunc datum est tempus: datum est videre natum laude certantem Iovi, ut et hoc daretur, scire quid fatum mihi eripere posset, quis memor vivit tui, o nate, populus? omne iam ingratum est genus. petam Cleonas? Arcadum populos petam mentisque terras nobiles quaeram tuis? hic dira serpens cecidit, hic ales fera, hic rex cruentus, hic tua fractus manu qui te sepulto possidet caelum leo: si grata terra est, populus Alcmenen tuam defendat omnis. Thracias gentes petam Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis defensa tellus: stabula cum regno iacent. hic pax cruento rege prostrato data est: ubi enim negata est? quod tibi infelix anus quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis contendat orbis, reliquias magni Herculis quis populus aut quae templa, quae gentes rogant? quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus? quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est? hic totus orbis famae erit titulus tibi. quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes; complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt, erunt satis praesidia, terrebunt tuae reges vel umbrae.
Debitos nato quidem compesce fletus, mater Alcidae induti, non est gemendus nec gravi urgendus prece, virtute quisquis abstulit fatis iter: aeterna virtus Herculem fieri vetat. [fortes vetant maerere, degeneres iubent. ] Sedabo questus vindice amisso parens? Terra atque pelagus quaque purpureus dies utrumque clara spectat Oceanum rota Quot "misera in uno condidi natos parens? regno carebam, regna sed poteram dare. una inter omnes terra quas matres gerit votis peperci, nil ego a superis peti incolume nato: quid dare Herculeus mihi non poterat ardor? quis deus quicquam mihi negare poterat? vota in hac fuerant manu: quicquid negaret Iuppiter, daret Hercules. quid tale genetrix ulla mortalis tulit? deriguit aliqua mater, ut toto stetit succisa fetu, bisque septenos gregem deplanxit una: gregibus aequari meus quot ille poterat? matribus miseris adhuc exemplar ingens derat: Alcmene dabo. cessate, matres, pertinax si quas dolor adhuc iubet lugere, quas luctus gravis in saxa vertit; cedite his cunctae malis. agedum senile pectus, o miserae manus, pulsate, at una funeri tanto sat est grandaeva anus defecta, quod totus brevi iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen defessa quamquam bracchia: invidiam ut deis lugendo facias, advoca in planctus genus. Ite Alcmenae magnique Iovis plangite natum, cui concepto lux una perit noctesque duas contulit Eos: ipsa quiddam plus luce perit, totae pariter plangite gentes, quarum saevos ille tyrannos iussit Stygias penetrare domos populisque madens ponere ferrum. fletum meritis reddite tantis, totus, totus personet orbis: fleat Alciden caerula Crete, magno tellus cara Tonanti: centum populi bracchia pulsent; nunc Curetes, nunc Corybantes arma Idaea quassate manu: armis illum lugere decet; nunc, nunc funus plangite verum: iacet Alcides non minor ipso, Creta, Tonante. flete Herculeos, Arcades, obitus, nondum Phoebe nascente genus: iuga Parthenii Pheneique sonent feriatque gravis Maenala planctus magno Alcidae poscit gemitum stratus vestris saetiger agris alesque sequi iussa sagittas totum pinna velante diem. flete Argolicae, flete, Cleonae: hic terrentem moenia quondam vestra leonem fregit nostri dextera nati: date Bistoniae verbera matres gelidusque sonet planctibus Hebrus: flete Alciden. quod non stabulis' nascitur infans nec vestra greges viscera carpunt; fleat Antaeo libera tellus et rapta fero plaga Geryonae: mecum miserae plangite gentes, audiat ictus utraque Tethys, vos quoque, mundi turba citati, flete Herculeos. numina, casus: vestrum Alcides cervice meus mundum, superi, caelumque tulit, cum stelligeri vector Olympi pondere liber spiravit Atlans: ubi nunc vestrae, Iuppiter, arces? ubi promissi regia mundi? nempe Alcides mortalis obit, nempe sepultus. quotiens telis facibusque tuis ille pepercit, quotiens ignis spargendus erat! in me saltem iaculare facem Semelenque puta. iamne Elysias, o nate, domus, iam§ litus habes ad quod populos natura vocat? an post raptum Styx atra canem praeclusit iter teque in primo limine Ditis fata morantur? quis nunc umbras, nate, tumultus manesque tenet? fugit abducta navita cumba et Centauris Thessala motis ferit attonitos ungula manes anguesque suos hydra sub undas territa mersit teque labores, o nate. timent? fallor, fallor vaesana furens. nec te manes umbraeque timent. non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes: donum pharetrae cessere tuae t telaque mittet iam dextra minor; vadis inermis, nate, per umbras, ad quas semper mansurus eris.
Quid me tenentem regna siderei poli ' caeloque tandem redditum planctu iubes sentire fatum? parce: iam virtus mihi in astra et ipsos fecit ad superos iter. Vnde, unde sonus trepidas aures ferit? unde meas inhibet lacrimas fragor? agnosco victum esse chaos. A Styge, nate, redis iterum mihi fractaque non semel est mors horrida? vicisti rursus mortis loca puppis et infernae vada tristia? pervius est Acheron iam languidus et remeare licet soli tibi nec te fata tenent post funera? an tibi praeclusit Pluton iter et pavidus regni metuit sibi? certe ego te vidi flagrantibus impositum silvis, cum plurimus in caelum fureret flammae metus: arsisti. cur te, cur ultima non tenuere tuas umbras loca? quid timuere tui manes, precor? umbra quoque es Diti nimis horrida? [HERC] Non me gementis stagna Cocyti tenent nec puppis umbras furva transvexit meas; iam parce, mater, questibus: manes semel umbrasque vidi; quicquid in nobis tui mortale fuerat, ignis evictus tulit: paterna caelo, pars data est flammis tua. proinde planctus pone, quos nato paret genetrix inerti; luctus in turpes eat: virtus in astra tendit, in mortem timor. praesens ab astris, mater, Alcides cano: poenas, cruentus iam tibi Eurystheus dabit; curru superbum vecta transcendes caput. me iam decet subire caelestem plagam: inferna vici rursus Alcides loca. Mane parumper, cessit, ex oculis, abit, in astra fertur, fallor an voltus putat vidisse natum? misera mens incredula est. es numen et te mundus aeternum tenet, credo triumphis, regna Thebarum petam novumque templis additum numen canam. Numquam Stygias fertur ad umbras inclita virtus: vivunt fortes nec Lethaeos saeva per amnes vos fata trahent, sed cum summas exiget horas consumpta dies, iter ad superos gloria pandet. sed tu, domitor magne ferarum orbisque simul pacator, ades; nunc quoque nostras respice terras, et si qua novo belua voltu quatiet populos terrore gravi, tu fulminibus frange trisulcis: fortius ipso genitore tuo fulmina mitte.?
장음표시 사용