라틴어 문장 검색

favni Faunus ἀπο` τῆσ φωνῆσ dictus, quod voce, non signis ostendit futura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 811)
faunos fauni ab effa- tione dicti, quod voces de sacris reddebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 273)
Atque ille nimis arroganter Tibi, inquit, habeas auctoritates istas, ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas, atque huic rationi respondeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 8:1)
Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 8:1)
Centauri Faunique negant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:4)
defendunt alii lucum Dryadasque procaces spectandi cupidas et rustica numina pellunt silvestresque deos longeque tuentibus antrum flammea lascivis intendunt spicula Faunis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae14)
liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:10)
pariter traxere ruinam et pariter posuere comas campoque recumbunt, Faunorum Dryadumque dolor.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:251)
iam Pana Lycaeum, iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:84)
extat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 2:1)
visi laude canunt manifesto in lumine Fauni silvarumque deae atque elatis cornibus Amnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 112:1)
ut male sanosadscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,uina fere dulces oluerunt mane Camenae;
(호라티우스의 첫번째 편지, 192)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
Nec non eandem Fauni filiam dicunt, obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea ab eo verberaretur, cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 24:1)
Haec apud Graecos ἡ Θεὸς Γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION