라틴어 문장 검색

Samos Icario in mari modica insula est - exaduersum Miletos - ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur:
(아풀레이우스, 플로리다 15:1)
"Magni Iovis germana et coniuga, sive tu Sami, quae sola partu vagituque et alimonia tua gloriatur, tenes vetusta delubra;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:22)
genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 5:1)
quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana ope potuissent vera discernere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장5)
nec omnes Romae, sed quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarracone init.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:5)
destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:4)
Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,Zmyrna quid et Colophon?
(호라티우스의 첫번째 편지, 111)
Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1112)
"rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo, hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri, ingenium velox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III26)
Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 4:2)
Dimisso in litora rege, Ipse per Icariae scopulos, Ephesumque relinquens, Et placidi Colophona maris, spumantia parvae Radit saxa Sami:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:16)
samo sic Iuvenalis et Samia genetrix quae delectatur harena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 163)
nam Samos in Asia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2712)
nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut unam posthabita coluisse Samo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1056)
Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samothraciam nominavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2073)

SEARCH

MENU NAVIGATION