라틴어 문장 검색

et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta, praescire facit in posterum, quae τεθειμένα sermo Graecus appellat, ita cognominatam, in cubili solioque , vigoris vivifici, theologi veteres collocarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 8:2)
sic cecinit longaeva Themis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:114)
huc addent divi quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:2)
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus, Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:4)
Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10411)
hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, suscipere eum hospitio noluit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 24610)
redit et virgo Iustitia, quae Erigone fuit, filia Themidis, (cum) inter homines versaretur, propter eorum scelera terras reliquit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 61)
sed hi ex re- sponso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 417)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
Themis hanc dederat Parnasia sortem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:9)
scilicet alma Themis non talia liquit inulta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:2)
Quae cum iurare pararet dona tributuram post hunc se talia nulli, non est passa Themis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:4)
Haec ubi faticano venturi praescia dixit ore Themis, vario superi sermone fremebant, et cur non aliis eadem dare dona liceret murmur erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:1)
"certe recto si tramite servat sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus, fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras, si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatu fata locuntur aves, doctis balatibus Hammon si sanctum sub Syrte gemit, si denique verum, Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra Iulius hic Augustus erit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 108)
non sortes Lyciasque Caeritumque, responsa aut Themidis priora Delphis, nec quae fulmine Tuscus expiato saeptum numina quaerit ad bidental;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem33)

SEARCH

MENU NAVIGATION