라틴어 문장 검색

Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 23:1)
cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:2)
76 P.L.M. Primus in orbe deos fecit timor, ardua caelo fulmina cum caderent discussaque moenia flammis atque ictus flagraret Athos;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:1)
ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 69:5)
"Ardua iamdudum demittite cornua" rector clamat "et antemnis totum subnectite velum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:2)
tantum posse omnes illo sub tempore reges indocilis fatui ducebat ineptia vulgi, ut transire suis cum sordibus induperator posset in aeternum caeli super ardua regnum, regia tunc omnis vim maiestatis et omnis, parva licet, caeli imperium retinere potestas credita:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권61)
et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam in leges transisse tuas omnique volentem cum populo et summis cum civibus ardua magni iam super astra poli terrenum extendere regnum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권177)
opta ardua pennis astra sequi clausumve cava te condere terra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:6)
Quem- admodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua impelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 134:1)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION