라틴어 문장 검색

Quidam ideo eum dici bifrontem putant, quod et praeterita sciverit et futura providerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 4:1)
Gavius Bassus in eo libro quem de dis conposuit Ianum bifrontem fingi ait, quasi superum atque inferum ianitorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 13:2)
duobus autem propter Ianum bifrontem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6073)
Ianum sane apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6076)
illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권76)
"Ianum bifrontem et Sterculum colit senatus (horreo tot monstra patrum dicere) et festa Saturni senis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.141)
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:4)
"Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:3)
currus, iam necte bifrontes, anceps Iane, comas duplicique accingere lauro, principis anterior, iam consulis iste coruscat annus, et emerita trabeis diademata crescunt, incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster vela ratis nostrae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 7)
Ianus forte suas bifrons Kalendas anni tempora circinante Phoebo sumendas referebat ad curules, mos est Caesaris hic, die bis uno (privatos vocitant) parare ludos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium68)

SEARCH

MENU NAVIGATION