라틴어 문장 검색

Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius qui liberos tres haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 9:1)
Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 3:1)
Esse etiam dicit Capito Ateius edictum - divine vero Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini - quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 16:1)
et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 1:3)
Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio composuit, scripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:1)
Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 8:1)
In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:1)
Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 2:2)
Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 1:1)
quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 1:2)
SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 2:1)
Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 3:1)
Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 10:1)
Ad Capitonem igitur te dimittimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION