라틴어 문장 검색

super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conveniunt, per materias licet dissimillimas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:2)
Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data privantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 70:1)
Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:1)
Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:1)
Facta autem comparentia, in opere ponenda est ipsa inductio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:2)
Invenienda est enim, super comparentiam omnium et singularum instantiarum, natura talis, quae cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crescat, et decrescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:3)
Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:1)
Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:1)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:4)
Sunt enim instantiae praerogativis istis insignitae et donatae animae instar, inter vulgares instantias comparentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION