라틴어 문장 검색

eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de uorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
(아풀레이우스, 변명 5:6)
crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quiquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget:
(아풀레이우스, 변명 7:3)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περι` ̓Αοργησίασ pulcherrimum conscripsisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:3)
sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:4)
Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장1)
dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장7)
At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, iuniores periculo ac metu continuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장1)
quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 15:2)
nodos tenaces recta rumpit regula, infesta dissertantibus.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말11)
Occurrit dubitans hic dissertator et illud obicit, anne fides capit ut substantia flante inspirata Deo cruciatum sentiat, utque inferni petat ima poli barathroque coquatur?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3258)
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 285)

SEARCH

MENU NAVIGATION