라틴어 문장 검색

Iamque ad plana volutus, altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 3:1)
A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 7:1)
Ad hanc inclementiam illud quoque accedebat, dictu dirum et factu, quod siquis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non impetrato, ad eundem quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:1)
utque sub occidua iactatis Pleiade nautis commendat placidum maris inclementia portum, sic mihi tunc maior Stilicho, cum laeta periclis metior atque illi redeunt in corda tumultus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:69)
quod furis, adversi dedit inclementia Martis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium2)
sublime caput maestissima nubes asperat et dirae riget inclementia formae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:32)
"Populator Achivae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens et ruptas animis spirans inmanibus Alpes iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris tutior auxilio brumae (quo gentibus illis sidere consueti favet inclementia caeli) meque minabatur calcato obsidere vallo spem vano terrore fovens, si forte, remotis praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem condicione fidem;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:193)
Caesar obiectam sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus, Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus consul designatus lege Iulia damnasset, exilio punivit Apidiumque Merulam quod in acta divi Augusti non iuraverat albo senatorio erasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장4)
procul effera virtus Bebrycis et Scythici procul inclementia sacri.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 678:1)
ne, precor, infando similem te, virgo, parenti gesseris, haut tales decet inclementia vultus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 438:1)
"Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:22)
divum inclementia latenter hic Venus suam purgat invidiam dicendo, Troiam deorum conspiratione subverti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6022)
inclementia inexorabilitas et duritia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 681)
divom inclementia, divom, has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:9)
subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION