라틴어 문장 검색

Inseque, Musa, manu Romanorum induperator Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 4:3)
provincia tanti vendit agros, sed maiores Apulia vendit, qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui voce solebat vendere municipes fracta de merce siluros?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV15)
ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris inde habuit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X56)
causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, nautae contractum cum ventis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum semper et inventam patriis exponere chartis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:2)
summa etiam cum vis violenti per mare venti induperatorem classis super aequora verrit cum validis pariter legionibus atque elephantis, non divom pacem votis adit ac prece quaesit ventorum pavidus paces animasque secundas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:8)
Omnibus cura viris, uter esset induperator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 155:6)
omnibus cura viris, uter esset induperator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 155:6)
tantum posse omnes illo sub tempore reges indocilis fatui ducebat ineptia vulgi, ut transire suis cum sordibus induperator posset in aeternum caeli super ardua regnum, regia tunc omnis vim maiestatis et omnis, parva licet, caeli imperium retinere potestas credita:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권61)
"namque hoc quoque par fuit, ut tum assertor fieret legum qui nunc erit auctor, ne dandus populis princeps, caput, induperator, Caesar et Augustus solum fera proelia nosset."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION