라틴어 문장 검색

Omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes affirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius assensione formatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 10:1)
Quibus angustiis permeatis, cum latitudo patuerit nimis extensa, aequa navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato, finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum, naviumque crebri discursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 11:1)
Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:2)
partem litoreo complectitur Olbia muro.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:343)
Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praetervolat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:1)
Primum litoreis miles lassatur arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:61)
Nam litoreis populator arenis Imminet, et, nulla portus tangente carina, Novit epes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:18)
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus Et propius Baias litoreamque domum, Et quod inhumanae cancro fervente cicadae Non novere nemus, flumineosque lacus Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat Pieridas:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII1)
Ibis litoreas, Macer, Salonas, Ibit rara fides amorque recti Et quae, cum comitem trahit pudorem, Semper pauperior redit potestas:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVIII1)
Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos, Ite sacra - iam non pulverulenta - via.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V1)
litoreis litus dicitur quicquid iuxta aquam est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3892)
litoreis ingens licet possimus etiam de fluvio litus dicere, ponit tamen discretionem, ut hic 'sub ilicibus', paulo post viridique in litore conspicitur sus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 431)
sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 438)
litoreas agitabat aves palustres:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2481)
nam supra ait litoreas agitabat aves.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2622)

SEARCH

MENU NAVIGATION