라틴어 문장 검색

ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacra praeradiant ductura nurum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:184)
celebrate tribunal pro thalamis, verso iam discite more curules, non matrum pilenta sequi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:288)
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.
(호라티우스의 두번째 편지, 183)
Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita vidisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:1)
quidam pilenta laeta occisia sed vulgo dicta tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6666)
tibique oscilla ex alta s. m. p. 'mollia' pensilia, ut "pilentis matres in mollibus". oscillorum autem variae sunt opiniones;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3891)
interea dum torta vagos ligat infula crines fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, fertur per medias ut publica pompa plateas pilento residens molli, seque ore retecto inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2375)
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:12)
mox trahitur manibus regum fortuna retortis, esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 170)
honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 291:2)
pilentis matres in mollibus pilenta sunt vehicula, sicut nunc basternas videmus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6661)
matronae enim pilentis vehebantur ad templa pergentes, ut pilentis matres in mollibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4782)

SEARCH

MENU NAVIGATION