라틴어 문장 검색

item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
' cur Aiax, heros ab Achille secundus,putescit, totiens servatis clarus Achivis,gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장137)
simplex e dulci constat olivo,quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장41)
Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:1)
Cicero "mare movetur ventis, ne putescat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1303)
cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 160:2)
Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:10)
' cur Aiax, heros ab Achille secundus, putescit, totiens servatis clarus achivis, gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:15)
simplex e dulci constat olivo, quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:10)
Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in is locis emittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION