라틴어 문장 검색

namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare.- Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare.
(아풀레이우스, 변명 92:14)
Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 6:1)
Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 28장3)
Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 1:1)
sed tamen esto iam quantovis oris honore, cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:17)
incertos soles bene 'incertos', quia quantavis sit obscuritas, tamen noctis est manifesta discretio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2031)
quantumvis vel ingeni vel humanitatis, satis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 25:4)
nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 20 1:5)
Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 269)
Simplex recti cura est, multiplex pravi, et quantumvis novas declinationes capit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 17:3)
sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 608:1)
Ne tu habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 336)
Nomen atque omen quantivis iam est preti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4184)

SEARCH

MENU NAVIGATION