라틴어 문장 검색

Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:8)
nec enim ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nostris quoque corporibus contingit cum motu atque exercitatione recalescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:5)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
sic corpora mortificata redeunt melioribus annis, nec post obitum recalescens conpago fatiscere novit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti22)
"summissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo viscera divinis virtutibus informavit, iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem transtulit ac nostro docuit recalescere cultu."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 292)
"supremus hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis, nec iam mortiferas audebis spargere flammas in famulos famulasve Dei, quibus intima casti vena animi sola fervet de lampade Christi, tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis caesa cupidineo madefactum sanguine lavit, gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith sprevit et incestos conpescuit ense furores, famosum mulier referens ex hoste tropaeum non trepidante manu vindex mea caelitus audax!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 113)
Seneca Lucilio suo salutem Cresco et exulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse, nam turbam olim reliqueras, superieceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 341)

SEARCH

MENU NAVIGATION