라틴어 문장 검색

Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Insultantesque nobis longius Persae, nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus, et insolita temptamenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:2)
Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 7:1)
modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장4)
temptamenta tenent necdum data copia rerum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 109:1)
temptamenta tui pepigi cum nullo ante pactus sum, ut te aut per artem aliquam, aut per legatos probarem, sed intrepidum me tibi commisi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1441)
'temptamenta pepigi' experimenta pactus sum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1442)
Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:4)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:9)
Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissima scilicet inlicitum esse penes illos per quod exorbitare eos vultis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION