라틴어 문장 검색

Oto vero et praedicti episcopi et suorum secutores triumphatores reversi sunt ad domno imperatore.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1413)
ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos.
(아풀레이우스, 변명 16:13)
Verum si merito trepidantes insanisse penitet non dolentes, ut in amaritudinem penitentie metus dolorisque rivuli confluant, vestris animis infigenda supersunt, quod Romane rei baiulus hic divus et triumphator Henricus, non sua privata sed publica mundi commoda sitiens, ardua queque pro nobis aggressus est sua sponte penas nostras participans, tanquam ad ipsum, post Christum, digitum prophetie propheta direxerit Ysaias, cum, spiritu Dei revelante, predixit:
(단테 알리기에리, Epistolae 42:4)
1. Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino singulari domino Henrico divina providentia Romanorum Regi et semper Augusto, devotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac universaliter omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 45:1)
"Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam dixit, insultat!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:1)
"Nam ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:4)
ergo triumphator latitante ex hoste togatus clara tropaea refert sine sanguine, remque Quirini adsuescit supero pollere in saecula regno.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권165)

SEARCH

MENU NAVIGATION