라틴어 문장 검색

Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:1)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)
Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:1)
ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 5:10)
sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt reique nullius publice privatimque agendae fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 11:2)
etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 298:2)
haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum uti eis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 600:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION