라틴어 문장 검색

Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
est autem iuxta portam, quae primo a Carmente Carmentalis dicta est, post scelerata a Fabiis CCCVI, qui per ipsam in bellum profecti, non sunt reversi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3374)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:2)
infelici via, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:1)
solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico et templis Fortunae ac matris Matutae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 606:2)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 559:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION