라틴어 문장 검색

in Haterium statim invectus est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장9)
constat Haterium, cum deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus prociderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장12)
neque tamen periculo talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장13)
intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장3)
Proximo senatus die multa in luxum civitatis dicta a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장1)
Germanicus atque Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam propinquum Germanici fovebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장2)
sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum supplicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장4)
C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장1)
at Q. Haterius cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 57장3)
Fine anni excessere insignes viri Asinius Agrippa, claris maioribus quam vetustis vitaque non degener, et Q. Haterius, familia senatoria, eloquentiae quoad vixit celebratae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장1)
utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinctum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장4)
inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장3)
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장11)
D. Iunio Q. Haterio consulibus sedecim annos natus Nero Octaviam Caesaris filiam in matrimonium accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장1)
Aurelio quoque Cottae et Haterio Antonino annuam pecuniam statuit princeps, quamvis per luxum avitas opes dissipassent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION