라틴어 문장 검색

tertiam Lucerum, quorum secundum Livium et nomen et causa in occulto sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5605)
ergo a Lucumone Luceres dicti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 56011)
Deinde equitatum ad hunc morem constituit, qui usque adhuc est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor ei summa augur gloria Attus Navius non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:1)
quin etiam partes totidem Titiensibus ille, quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit, adsuetos igitur numeros servavit in anno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권72)
hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni, quattuor hinc albos Romulus egit equos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 117)
Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati, Lucerum nominis et originis causa incerta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 147:2)
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 384:2)
- Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION