라틴어 문장 검색

igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
"Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:27)
portunus deus marinus qui portubus praeest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2411)
Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon dicitur, Ino in matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2415)
sane Ino et Melicerta postquam sunt in numina commutati, graece Palaemon et Leucothea sunt appellati, latine Portunus et Mater Matuta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4375)
datum est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:5)
"in portus nato ius erit omne tuo, quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권357)
" Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, et pater ipse manu magna Portunus euntem impulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION