라틴어 문장 검색

Grandi denique praemio cum altore meo depecta est noctis unius concubitum:
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:5)
Vitellius ostentasse Romana arma satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, illos, obsequium in regem, reverentiam in nos, decus quisque suum et fidem retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장6)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:3)
Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 13:1)
Per sancta generis sacra, per ius nominis utrumque nostri, sive me altorem vocas seu tu parentem, perque venerandos piis canos, senectae parce desertae, precor, annisque fessis;
(세네카, Hercules Furens 18:27)
Quid mirum, tanto si te pius altor honorat funere?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus32)
Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis altor et occulto submittere lampada furto, regina Argolicas modo formidata per urbes, votum immane procis spesque augustissima gentis, nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo, sola per offensus armorum et lubrica tabo gramina, non tenebras, non circumfusa tremiscens concilia umbrarum atque animas sua membra gementes saepe gradu caeco ferrum calcataque tela dissimulat, solusque labor vitasse iacentes, dum funus putat omne suum, visuque sagaci rimatur positos et corpora prona supinat incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권129)

SEARCH

MENU NAVIGATION