라틴어 문장 검색

Quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis, velut insolubili muro fundatis, et pari cautela hostes stetere cuneati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 20:1)
Cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur Agrigentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 46:1)
hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat - earum unam quamque primam pilum vocabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 107:1)
nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addebantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 134:1)
ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, nova ex exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos ut vix quartam partem relinquerent hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION