라틴어 문장 검색

quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse.
(아풀레이우스, 변명 3:6)
Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:4)
munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:2)
ipse pater famulam voveo bene 'ipse pater', quia auctoramenti potestatem nisi patres non habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5581)
est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:4)
Eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti verba sunt:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 1:3)
Nullum sine auctoramento malum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:2)
auctoramenta sunt servitutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:5)
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat.
(세네카, 행복론, Liber IV 176:1)
- et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:6)
Nullum sine auctoramento est magnum malum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N43)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION