라틴어 문장 검색

Fructibus etiam et arbusculis vivis conserantur, ut aves liberius volitent et se per diversa oblectare et componere possint, utque nulla in area aviarii conspciatur spurcities.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 10:3)
Si tamen aliqua causa eum tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:1)
Rursus circa villam ponuntur μελισσῶνεσ καὶ χηνοτροφεῖα, quin etiam λαγοτροφεῖα studiose administrantur, quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 4:1)
Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:3)
Potesttamen etiam in hoc aviario, sicut dictum est, sagina exerceri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 11:1)
quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:3)
Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:2)
maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:1)
aviaria secreta nemora, quae aves frequentant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4301)
sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 1:6)
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:2)
Cur aviarium disponitur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION