라틴어 문장 검색

Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 3:1)
Inter quae Fritigernus, callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem, unum e plebe suo misit arbitrio, impetens nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, impavidus ipse minas militares laturus, et necessaria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 14:1)
Alexander quidem urbem destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 6:1)
Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 7:1)
Alexander cum et classem procul haberet et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento videret fore, caduceatores, qui ad pacem eos conpellerent, misit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 18:1)
Inter haec caduceatores interfectos, gentium iura violata referebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 20:3)
simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2975)
unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2427)
sicut enim per fetiales, a foedere, bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2428)
et notandum non eum tantum nuntii, sed etiam caduceatoris, id est oratoris, officio fungi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2652)
| Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:14)
Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret, si inde emissus foret, se omnem exercitum ex Hispania deportaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 239:1)
itaque duas adversas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem, qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 436:1)
corpus iam curabat consul cum venisse caduceatorem et quid venisset nuntiatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 439:1)
consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 441:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION