라틴어 문장 검색

Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens.
빛나는 길을 뒤로 남기며 나아가니 큰 물이 백발처럼 여겨진다. (불가타 성경, 욥기, 41장24)
Multos enim assidue videmus in minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio et nulla canitie dealbari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:10)
nunc hiemis senectute canescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:75)
His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:6)
praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:5)
Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:1)
Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:8)
acciditque, ut cum prouinciam ingressus sacrificaret, intra aedem publicam puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto capite canesceret, nec defuerunt qui interpretarentur significari rerum mutationem successurumque iuueni senem, hoc est ipsum Neroni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 2:1)
nunc unda tenebris horrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:6)
Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)
Unde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:1)
Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
ac multo murmure montis Spumeus invictis canescit fluctibus amnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:71)
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION