라틴어 문장 검색

at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
(아풀레이우스, 변명 84:9)
"Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:4)
verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 155)
quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:6)
dimitto autem eos non tam contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negoti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:6)
" Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers, Cinciole?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:3)
Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:15)
consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica videantur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 2:3)
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:3)
quanquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:5)
" Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:5)
CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:5)
Color et GALLIONI et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:1)
aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 13:1)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION