라틴어 문장 검색

Quibus conventis, expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 4:1)
Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum — namque id varie nuntiabatur — consentire cum Cordubensibus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:11)
Carthagine noua conuentum agens tumultuari Gallias comperit legato Aquitaniae auxilia implorante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:1)
conciliata primo, dein conventa, dein pacta, dein sponsa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7224)
Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 31:1)
facere promissa, stare conventis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non honesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:10)
] At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:10)
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:2)
Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetu- dine aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:9)
Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 2:11)
sed opus fuit, Hirtio convento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 22:14)
tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:1)
Pacta conuenta legibus facta rata sint.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.2)
ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 42:2)
homini non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus, quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 265:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION