라틴어 문장 검색

Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, Deque cothurnato vate triumphat Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1810)
Utque cothurnatum cecidisse Lycophrona narrant, Haereat in fibris fixa sagitta tuis . Aut Iacer in silva manibus spargare tuorum, Sparsus ut est Thebis angue creatus avo . Perque feros montes tauro rapiente traharis , Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci . Quodque suae passa est paelex invita sororis, Excidat ante pedes lingua resecta tuos . Conditor ut tardae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:1)
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , Intereat tecum sic genus omne tuum . Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , Et laesus lingua Battus ab ipse sua . Aera si misso liquidum iaculabere disco, Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi peior aqua . Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas , ut Palinurus , humo . Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, Dilaniet vigilum te quoque turba canum . Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:1)
hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:3)
aemula Baiano tolluntur culmina cono parque cothurnato vertice fulget apex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De Balneis Villae suae3)
hexametros crepantes et cothurnatos;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION