라틴어 문장 검색

In ejusdem vero catenae contentione ab intus et [0547B] deforis, ac quinque mangenarum defectione frustra jam deintus jactantium, dux, qui in eminentiore coenaculo arcis obtinuerat mansionem, omne genus jaculorum saxorumque in medium vulgus conglobatorum cum suis intorquebat, et stantes in muro sine intermissione a moenibus arcebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:1)
sed frustra omnia videntur fieri, donec tandem vallo tota circumfoditur civitas, ne cui deintus aliquo patente exitu, cives fame sic arctati, et traditor, qui in ea habitabat, in manum et traditionem Tankradi redderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:2)
Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus vero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:3)
Sed Dei virtus, sicut iustum est, superavit illorum virtutem, et quadam die, cum bellum praeparassent adversus christianos, qui in ipso castro residebant, apparuit manifeste gloria Dei supra domum ecclesiae, quae est infra ipsum castrum, videntibus multis tam aforis quam etiam et deintus, ex quibus multi manent usque adhuc;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION