라틴어 문장 검색

Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
만일 그렇다면 세상 창조 때부터 여러 번 고난을 받으셔야 했을 것입니다. 그러나 이제 그분께서는 마지막 시대에 당신 자신을 제물로 바쳐 죄를 없애시려고 단 한 번 나타나셨습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장26)
Quod vero ad eius e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari acsi fraudes Perkini Gallis suboluisset, aut propter neglectum aliquem, sed contra hoc pro signo certo astruebat eum pro viro aliquo magno habitum fuisse, quoniam caussae eius destitutio et desertio revera tanti erat ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset, immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:17)
Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:1)
At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:9)
quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:4)
Atque illud utique notandum est, de destitutionibus sensuum eorumque remediis hic nos tractare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:1)
utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo aud[i]endam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:3)
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:1)
Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot' qualiumcumque civium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION