라틴어 문장 검색

Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:1)
Certe vir magnus fuit Adrianus, et multa eruditione, prudentia, et in rebus civilibus dexteritate praeditus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:4)
Verum in hoc eum indole propria ita instar anguillae lubricum et elabendum promptum repperit ut ingenio eius et dexteritati facile confideret, ideoque minus in eo laboravit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:21)
Tractatus iste dexteritate legati non segniter promotus, quin et fere ad maturitatem perductus fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:9)
Tantae fuit dexteritatis in conciliandis sibi principum externorum ministris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:11)
Prudentia autem eius per frequentes e periculis emersiones (quae subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi, sed et indole propria oculi mentis eius non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad obiecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:4)
Eorum precibus et dexteritate, vita, quae, ob infamiae metum, aestumque irarum, prope certae neci addicta videbatur, ad majora patriae commoda reservata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.53)
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 277:1)
multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION